![[]](img/image.png)
3. SALERIA, Locus ubi vendebatur Sal. Stat. Alex. pag. ccclxxx :
Statutum et ordinatum est quod quelibet persona civitatis Alex. et districtus teneatur et debeat capere Salem vel capi facere ad Saleriam communis constitutam, et secundum quantitatem ordinatam per statutum communis.- Eadem notione accipiendus est locus, qui sub voce Salarium 2. adfertur :
Salarium autem ubi sal venditur,etc. Apud nos vocatur etiam nunc Salara locus, ubi olim vendebatur sal.