« »
 
[]« Salgama » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 281c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALGAMA
SALGAMA, Columellæ lib. 10. in Carminibus et lib. 12. cap. 4. et Ausonio, dicuntur herbæ et fructus conditi, vel herbæ sale et aceto conditæ, quas vulgo Salades dicimus. Quod nomen traductum postea a militibus ad rerum ad victum necessariarum præbitiones quas [] ab hospitibus suis exigebant. Lex 3. Cod. Th. de Salgamo hospitibus non præbendo (7, 9.) :
Nemo militans a suo hospite Salgami aliquid postulet, id est, ne lignum, aut oleum, culcitæve poscantur.
Vide Martinii Lex.
Salgamarii, qui salgama condiebant et vendebant, apud eumdem Columellam lib. 1. cap. 44. 54. Gloss. Gr. Lat. : Παντοπώλης, Seplasiarius, Salgamarius. Salvianus lib. 4. ad Eccl. Cathol. :
Si mutuum a te, quippiam propola aut Salgamentarius postularet, redditurum eum non diffideres quæ dedisses.
Concilium Calchedon. act. 11 :
Τὸ ἔθος ὧδε ἔχει, εἰ ἐγένετο ἀπὸ Κωνσταντινουπόλεως ἐπίσϰοπος, οὐϰ εἶχε ταῦτα γίνεσθαι. Ἐϰεῖ σαλγαμαρίους χειροτονοῦσι, ϰαὶ διἀ τοῦτο ἀνατροπὴ γίνεται.
Ubi Episcopos natos loco infimo indicare videtur. Vide Bellonium lib. 3. Observat. cap. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salgamum, Cellarium, locus ubi Salgama asservantur, apud Gregor. M. lib. 5. Epist. 44 :
Salgamum positum ante domum suprascripti monasterii. Paracellarium
dicitur alibi. Vide in hac voce.