« »
 
[]« Saliburgio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 282b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALIBURGIO
SALIBURGIO, Saleburgio, Fidejussor. Vox conflata ex Theutonico burghem, seu borghem, quod idem sonat, et sala, id est, prætorium judiciarium, ita ut Saleburgiones fuerint fidejussores dati coram judicibus. Ita auguratur Wendelinus. Saljan est Tradere, unde Saliburgiones, Fidejussores traditionis. Vide Grimmii Antiq. Jur. German. pag. 555. et Haltausii Glossar. German. in hac voce, col. 1584. Charta Theodonis ann. 962. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 316 :
Acta autem hæc traditio.... per fidejussores, quos vulgariter Saleburgiones vocamus.
Charta Sigifridi Comitis Lutzelburgensis ann. 993. apud Miræum in Diplom. Belg. pag. 53. in Notit. Eccles. Belgii cap. 74 :
Sub fidejussoribus, quos vulgo Salisburgiones vocamus.
Eadem Charta apud Duchesnium in Hist. Luxenburgensi habet Saliburgiones : aliæ ex Tabulario S. Maximini Trevirensis apud eumdem pag. 9.
Saleburgiones.