« »
 
[]« 3 salina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 283a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALINA3
3. SALINA, Gabella, Tributum ex sale. Charta Caroli Simplicis Reg. Franc. ann. 898. in Append. Marcæ Hispan. col. 830 :
Addimus etiam medietatem telonei et raficæ et ex mercato similiter atque pascuarii, et medietatem Salinarum concedimus.
Occurrit rursum in Charta ann. 900. ibid. col. 833. et in alia ann. 981. col. 927. Chron. Cornelii Zantfliet ad ann. 1451. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 477 :
Affirmant nonnulli causam vel originem factionis fuisse Salinam vel tributum salis, quod Dux Burgundiæ a Gandensibus exigebat.
Legitur præterea in Chron. Parmensi ad ann. 1292. apud Murator. tom. 9. col. 823. et 839. ubi
Salinarum domus
, dicitur locus ubi sal conficitur, vel ubi exigitur salis tributum. Vide Salinaria.
Unam Salinam cum pertinentiis in villa de Burgo super Sablones, etc
. in Notit. de ann. 25. Edward. I. in Abbrev. Rotul. tom. 1. pag. 99. rot. 13. Vide Salinum 1.
P. Carpentier, 1766.
Saline, nostratibus, interdum idem quod Onus salis, certa salis quantitas, quæ æstimatur in Charta ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1154 :
La royne Jehanne de Cecille contesse de Provence.... donna au prieur et religieux (de la grande Chartreuse) en aumosne cent Salines ou charges de sel..... Cent Salines ou cent cinquante quintaux de sel, etc.