![[]](img/image.png)
SALLIA. Charta ann. 1522 :
Sese et omnia bona submiserunt viribus, coercitionibus, carceribus, censuris, rigoribus et Salliis curiarum regiarum, etc.Haud scio an a vulgari Gallico Donner la Sale, quod de publica castigatione intelligi solet, deducenda sit hæc vox ; usitata enim hæc formula in prohibitionibus juridicis, A peine de punition exemplaire et corporelle : an mendum sit pro Stylis ?