![[]](img/image.png)
3. SALTUS, Gall. Saut, vox quidem Latinis nota, non vero Saltum facere, pro
Prosilire, Sauter. Gerardus in Vita S. Stephani Grandimont. apud Marten. tom. 6.
Ampl. Collect. col. 1077 :
Considerans autem vallis profunditatem super quam eminebat domus illa ædificata, timuit perinde prosilire ; sed postmodumconfortatus divino Spiritu,....... Saltum illum fecit, et per Dei misericordiam illæsus evasit.