« 4 salvatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 292a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVATIO4
4. SALVATIO, pro Salutatio, eadem certe notione, in Consuet. antiquit. Canon. Regul. apud
Marten. tom. 4. Anecd. col. 1219 :
Quod si forte aliquis jussu Abbatis Salvationem Episcopi vel Abbatis capitulo præsentaverit ; humilient se, pro Episcopo quidem ponendo manus usque ad terram ; sed ad Salvationem Abbatis inclinent se tantum.Quo spectat S. Wilhelm. in Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 56 :
Quasdam vero legationes minores quidem non stando, sed quando sibi visum fuerit, sedendo dicit..... Episcopis, et Abbatibus,.... ut Ducibus hæc exhibenda est reverentia, ut tantum Salutationes eorum a stantibus, cætera autem sedentibus dicantur.Vide Salvare 5. Salutem mandare post Salus 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salvationis Breve, Litteræ quæ navigantibus concedebantur. Vide Brevetus pag. 774. col.
3.