« »
 
[]« Salve regina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 292c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVE2
SALVE Regina, Sequentia, quam composuit Petrus Episcopus Compostellanus, ut auctor est Durandus lib. 4. Ration. cap. 21. Quando is vixerit, non comperi : sed istius sequentiæ, ut et alterius Alma Redemptoris, etc. meminisse videtur Abbo lib. 1. de Bellis Parisiacis vers. 332 :
Pulchra parens Salve domini, Regina polorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordini Prædicatorum acceptum refert tota fere Ecclesia usum cantandi Salve Regina post Completorium : quod Parisiis in domo S. Jacobi ortum habuisse circa ann. 1220. docet Brevis Hist. Conventus Paris. Fratrum Prædicat. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 551 :
Ideo ordinatum est in quodam capitulo generali, ut pro conservatione et prosperitate ordinis, ita laudabilis processio in conventu isto incœpta per totum ordinem fieret, ad quam fratres omnes cum devotione insimul convenirent ; et in hoc postea multi imitati sunt fratres, Salve Regina eorum modo cantantes.
Huic instituto originem præbuere horrendæ diaboli visiones variæque afflictiones quibus fratres vexabat ; quas statim fieri desiisse, atque institutum pluribus, et quidem manifestis signis, approbasse sacram Virginem, testis est laudatæ Hist. Auctor, quem consulere licet, cui hæc placent. Vide de Moleon in Itin. Liturg. pag. 194.