« »
 
[]« 1 samardacus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 296a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAMARDACUS1
1. SAMARDACUS, Afris, Impostor, morio, πλάνος. S. Augustinus lib. 3. contra Academic. cap. 15 :
Ille autem casu planus erat, de iis quos Samardacos jam vulgus vocat.
Edit. præfert, Sarmadacos, ita ut vocem confectam ex Sarmatis et Dacis liceret augurari, quasi Sarmatodaci dicti fuerint, qui hac ætate ex hisce profecti provinciis erronum instar ubique discurrerent ac vagarentur : sed Samardacus exerte præferunt Acta S. Quirini Mart. n. 5 :
Video enim te sicut rusticanum, quasi a Samardaco inductum, qui et te et se decepit ;
ut et Chrysostomus Homil. 18. ad Ephesios :
Οὐχ᾽ ὁρᾶς τοῦς λεγομένους γελωτοποιοὺς, σαμαρδάϰους, οὗτοί εἰσιν εὐτράπελοι,
ubi pro morionibus vox hæc usurpatur.