« Sancenissat » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 297c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANCENISSAT
SANCENISSAT, Lætatur, triumphat. Ita Gloss. Lat. MS. Cod. 1013. et Glossæ Isidor. an
Saracenissat ? Id videntur indicare Glossæ Pithœanæ, in quibus hæc vox additur,
errenissat, pro saracenissat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tametsi
non displicet Cangii conjectura, addam nihilominus quæ ex aliis ad hunc locum observavit
Grævius. Excerpta habent : Sancivissat, lætatur, triumphat, errenissat.La Cerda legit : Encænissat, quod dies encæniorum festi et cum lætitia omnique adeo lubentia publice agitentur. At Reinesius mavult, Sicinnissat, a σιϰιννίζειν, quod est cantabundum saltare. Hinc Sicinnistæ et Sicinnium genus saltationis veteris fuit, ut ait Gellius Noct. Att. 19. 3. Saltabundi autem canebant, quæ nunc stantes canunt. Σίϰιννις est Satyrica saltatio apud Athenæum.