« 3 sancta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 298a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANCTA3
3. SANCTA, Chorus, pars Ecclesiæ in qua Clerus consistit ac concinit. Iperius in Chron. S.
Bertini cap. 28. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 560 :
Hæc domina(Malthildis)in suo primo ingressu hujus Ecclesiæ cortinam dedit miræ magnitudinis operisque præcipui, quæ adhuc hodie durat, et est illa qua utimur in Quadragesima, Sancta distinguentes a Sanctis sanctorum.
Sancta Sanctorum,
Locus Templi secretorum, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum summo Sacerdoti, Ugutio. Sanctuarium, locus majoris altaris. Mirac. S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 149 :
Cum innumeræ multitudinis tripudio in Sancta Sanctorum cum reliquis inducitur magnificandum.Concilium Turonense II. can. 4. et Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 203. 279. :
Ad orandum vero et communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sancta Sanctorum nuncupata Basilica Lateranensis a Johanne Diacono lib. de Eccles. Lateran. apud
Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 560 : Johannes qualiscumque diaconus basilicæ Salvatoris patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis Sanctorum ex archivo renovatum.Gajetanus in Ordin. Rom. ibid. pag. 261 :
Et intratTe Deum laudamus.(Papa)dictam basilicam S. Laurentii, quæ vulgariter dicitur Sancta Sanctorum ; et ante altare suam orationem facit, cantantibus priore et canonicis Basilicæ ipsius Sancta Sanctorum,
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sanctus Sanctorum, Sanctissimum Veronicæ sudarium, ex Macris in Hierolex. Vetus Inscriptio apud
Torrigium de Crypt. Vatic. edit. 2. pag. 81. et 83 : Temporibus domini Hadriani I. hic recundita sunt reliquia Sancti Sanctorum in mense Novembris die xxii. Indict. vii. bina clausura in integro Septimiano.