« 1 sanctitas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 299b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANCTITAS1
1. SANCTITAS, Titulus honorarius Episcoporum, in Epist.
Liberii ad Eusebium apud Coustant. pag. 422. apud S. Augustinum Ep.
78. 88. Fortunatum lib. 3. Poem. pag. 70. Nicolaum I. PP. Epist. 28. 29. 34. 54.
Flandrianum II. PP. Epist. 9. et alios passim. Vide Bivarium in Notis ad Pseudochronicon
Maximi pag. 74. et supra Sanctimonium 3.
Sanctos autem etiamnum superstites compellatos Episcopos docemur ex Avito
Viennensi Epist. 28. 66. Sidonio, et aliis. Theophilus Patr. Alexandrinus in
Commonitorio :
Ecclesia pacem habente, decet præsentibus Sanctis ordinationes fieri in Ecclesia.Alvarus in Vita S. Eulogii Presb. et Mart. num. 12 :
Omnes namque sancti Episcopi, non tamen omnes Episcopi sancti.Charta inter Instr. tom. 6. novæ Gall. Christ. col. 13 :
Anno Dominicæ Incarn. 906. sub Ind. ix. conventus factus est Sanctorum Episcoporum apud Barchinonem civitatem, etc.Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Sanctus Lucius Presbyter, et Didymus Diaconus, qui eo tempore cum ipso per parochias ambulabant, etc.Sed et Abbates ipsos Sanctos non semel compellat Cæsarius Arelatensis serm. 7. 9. Quin et quibusve Catholicis S. Hieronym. lib. 3. in Ruffin. cap. 7 :
Navim in Romano portu securus ascendi, maxima Sanctorum frequentia me prosequente.Nisi hoc loco Monachos intelligat. Certe non uno loco alibi quosvis Catholicæ religionis Sanctos indigitat.
P. , 1766.
◊ Charta Johan. comit.
Carnot. ann. 1285. ex Chartul. episc. Carnot. : Nous eussions requis ou non de ladite abbaieMS. :(de la Guiche)à très-saintisme pere et seigneur Martin, par la grûce de Dieu jadis souverein évesque, que il pleust à sa Saintée de establir ou faire establir le moustier des devant dites dames.
L'Apostoles y fu meismesLi glorieux et li Santismes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et id
quidem moris, ab ipsis Ecclesiæ incunabulis repetere licet, ut quivis fideles Sancti
compellarentur. Eo nomine passim in Epistolis suis utuntur Apostoli, virique Apostolici ;
quibus referendis ultro supersedemus : res enim est notissima. At rarius usurpata vox
Sanctitas, nisi Episcopos alloquendo ; quod et Abbatibus subinde concessum est,
ut ex Valafrido Strabo de Visione Wettini Monachi Augiens. sæc. 4. Bened. part. 1. pag.
272. et ex Epist. Haimonis Archidiac. Catal. ad S. Bernardum inter Opera ejusdem tom. 1.
col. 382. colligitur.P. , 1766.
◊ Concessum quoque hunc
titulum abbatibus fuisse jam observatum est ; quem Cluniacensibus potissime tamen
adscriptum colligo ex pluribus instrumentis. Lit. ann. circ. 1095. inter Instr. tom. 10.
Gall. Christ. col. 207 : Hugo D. G. Silvanectensis episcopus, domino et carissimo sibi Hugoni Cluniacensis monasterii abbati, salutem et servitium. Notum fieri volumus vestræ benignissimæ et nobis dilectissimæ Sanctitati, etc.Charta ann. 1233. ex Chartul. Cluniac. :
Sanctissimo patri ac domino Cluniacensi abbati, frater Guido subprior totusque conventus humilis novi monasterii Pictavensis, salutem et tam debitam quam devotam domino patri obedientiam. Sanctitati vestræ notum fieri volumus, etc.Lit. excusat. Will. prior. S. Pancr. ann. 1259. ibid. ch. 207 :
Yvoni abbati Cluniacensi ejusque loci sacrosancto conventui,... salutem.... Noverit Sanctitas vestra, quod nos.... sine maximo et fatali corporis nostri periculo ire nullatenus valebamus. Quare Sanctitatem vestram....... deprecamur, etc. Valeat Sanctitas vestra per tempora longiora.Occurrit passim hæc formula in eodem Chartulario et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Penes
summos Pontifices mansit tandem hæc appellatio, quam ipsis præter cæteros tributam fuisse
a primordio docemur ex pluribus epistolis quæ supersunt ad ipsos directis. Epist. Synodi
Arelat. ann. 314. apud Coustant. pag. 341 : Domino Sanctissimo fratri Sylvestro Marinus, vel Cœtus Episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi.Epist. Valentis et Ursacii ann. 349. ibid. pag. 403 :
Domino Beatissimo Papæ Julio, etc.Ubi Sanctitas tua non semel occurrit. Adde S. Hieronymum Epist. ad Damasum ibid. pag. 580. S. Chrysostomum Epist. ad Innoc. pag. 771. Episcopos Africanos Epist. ad eumd. pag. 867. Maximus Imp. Epist. ad Siricium ann. 385. ibid. pag. 640 :
Domino vere Sancto apostolico viro Siricio Episcopo salutem.Eum vero alloquendo utitur formula, Sanctitas tua.
Sanctitatis titulum Imperatoribus Constantinopolitanis adscribi solitum, pluribus docemus in
Dissert. de Byzantinis nummis : quem etiam Anglorum Regi attribuit Joannes Sarisberiensis
Epist. 61 :
Vestram pro Sanctitatem, sicut accepimus et dolemus, iniqui circumvenire conati sunt, etc.Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἅγιοι col. 14.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
elogio donatum legimus Ludovicum Pium ab Attota presbytero in epistola quæ est 1. post
Frotharianas, et Belam Hungariæ Regem a Stephano Tornac. Epist. 34. Quin etiam
Sanctissimi dicti sunt ab Episcopis catholicis Principes tum profani, tum
hæretici, ut observat Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 6. num. 7. ex Alemann. ad Procop.
pag. 73. et 113.P. , 1766.
Sanctissima et Reverenda compellatur Joanna de Burgundia regina Franciæ, a Guidone de Vigevano de Papia
ejusdem reginæ medico, in Opusculo MS. de Modo conservandi sanitatem, etc. ex Cod.
Colbert. 5080. nunc regio.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sed et
Sanctitatis titulo Senatum prosecutus est Constantinus M. in leg. 4. lib. 15.
Cod. Theod. tit. 14 : Placuit vestræ Sanctitati judicium examenque mandare.