« Sanctuarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANCTUARIUS
SANCTUARIUS, ad Sanctos, seu ad Ecclesiam pertinens. Sanctuaria terra, quæ ad Sanctos
seu ad Ecclesiam pertinet. Tabularium S. Victoris Massil. :
Rogamus ut pergas illuc, et mittas terminos inter oppida et castra et terram Sanctuariam : nam tuæ potestatis est eam terminare, et unicuique distribuere, quantum tibi placitum fuerit.Chartul. Aptense fol. 139 :
Vendo vobis petiam de vinea quæ est inter consortes, ex uno latere terra S. Mariæ,..... in alio terras Sanctuarias, etc.Terræ Sanctorum, apud Ordericum Vital. lib. 9. pag. 721.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sanctuaria Causa, Jus Sanctuarii seu Ecclesiæ ad aliquid. Placitum ann. 968. apud Marten.
tom. 1. Ampl. Collect. col. 323 : Honoratus Episcopus interpellavit de ipsis vineis et de ipsis campis jam superius scriptis, melius debent nostras esse ex progenie parentum nostrorum quam Episcopi, propter nullam causam Sanctuariam succedere.
Sanctuaria Familia, in Diplomate Henrici IV. Imp. quod exstat in Actis Murensis Monast. pag. 22.
Ministri et familia Sanctuarii,in Charta Henrici Imp. ann. 1075. pro Monasterio Hirsaugiensi apud Trithemium.
Sanctuarii, Ecclesiarum Tenentes. Concilium Burdegalense ann. 1255. cap. 18 :
Item inhibemus Laicis decimariis universis, ne de Sanctuariis Ecclesiarum decimas exigant, vel recipiant ullo modo, etc. Homines Sanctuarii,in Regesto Feodorum Campaniæ fol. 82 :
Odo de Ponciaco dixit quod Comes Campaniæ potest sequi homines Sanctuarios usque ad Beuronne, etc.Fol. 106 :
Maria de Ori fecit homagium ligium : feodum est apud Ori in Castellaria Sparnaci, et apud Jaccinz de hominibus Sanctuariis in Castellaria Sezannæ.Charta Capituli Trecensis ann. 1224. in Tabulario Campan. Bibliothecæ Reg. fol. 431 :
Si homo Sanctuarius contraxerit cum femina nostra, et duxerit eam in terram dominæ Comitissæ. Sainteurs,in Consuetud. Hannoniensi cap. 83. art. 2. 4.-5. 6. vocantur : in Regesto Gallico Homagiorum præstitorum Theobaldo Regi Navarræ Comiti Campaniæ ann. 1256. fol. 244.
Hommes saintiersF. 232 :
Hommes saints. Homines Sunctorum, in eodem Regesto Feodor. Campan. fol. 6 :
Dominus de Arzilleriis tenet de Rosnaco medietatem S. Stephani, et justitiam, et Brandouiller, et Juilly, et Albanos, et homines Sanctorum.Charta ann. 1165 :
Vel hominibus potestatis ipsius cœnobii, vel advenis, quos Albanos vocant, vel servis tam Sanctorum, quam hominum infra procinctum commanentibus.Usatici Barcinonenses MSS. cap. 102 :
Hoc quod juris est Sanctorum, vel Potestatum, vel Castrorum, nemo potest eis impedire, nec pro suo jure defendere, nec detinere, etiam longinqua 200. annorum possessione.
Sancti, Iidem qui Sanctuarii. Libertates regni Majoricæ ann. 1248. apud Joan.
Dametum in Hist. regni Balear. lib. 2. pag. 269 :
Promittimus etiam vobis, quod non dabimus, nec excambiabimus vos alicui personæ, Militibus, neque Sanctis, in toto vel in parte, etc.Eadem loquendi formula usus etiam Fortunatus lib. 3. Poem. 10 :
Turris ab adverso quæ constitit obvia clivo,Sanctorum locus est arma tenenda viris.
P. , 1766.
◊ Nostris Saintiers,
Saintieux. Memor. E. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1391. fol. 272. r° : Item a aucuns serfs ou gens, qui doivent à jour nommé cire, l'un plus l'autre moins, que l'en appelle Saintiers.Charta ann. 1411. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 190 :
Item une taille le jour de la feste Saint Denis sur les hommes et femmes de corps et gens Saintieux de la ville de Bonnes près Chasteauthierry.Clericos vero voce Saintuaux significari puto in Pedag. Divion. MS. med. circ. xiv. sæc. :
Et se uns homs Saintuaux achiete une aune de drap ou de sargil, il paiera un denier.
P. , 1766.
Sanctuarius, idem qui sacrista, cui sanctarum Reliquiarum cura demandata est, in Charta
ann. 1439. ex Tabul. archiep. Rotomag.