« »
 
SANDALIA 1, SANDALIA 2.
[]« 1 sandalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 301b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANDALIA1
1. SANDALIA. Ugutio, et ex eo Joan. de Janua, et Auctor Breviloqui :
Sandalium, quidam pannus quo equi nobilium solent operiri, ut Papæ et Cardinalium. Sandalia etiam dicuntur subtalares, quibus Papa et Episcopi solent Missas celebrare, quales beatus Bartholomæus deferebat.
Ex his Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Sandalium, sandales, c'est solers d'Evesque quant il celebre, une maniere de couverture de chevaux de nobles, ou de quoy l'en coeuvre les plaies ou les corps des mors, ou soler à cordelier. Papias : Sandalia, Græci alti subtulares, caligæ, calciamenta, quæ non habent desuper corium. Durandus lib. 3. Ration. cap. 8. n. 5 :
Sandalia quæ pedibus imponuntur, sic vocantur ab herba, vel Sandalico colore quo depinguntur. Habent autem desubtus integram soleam, desuper vero corium fenestratum.
Alcuinus lib. 2. de Divin. offic. :
Sandalia dicuntur soleæ, est autem genus calceamenti quo induuntur ministri Ecclesiæ, subterius quidem solea muniens pedes a terra, superius vero nil operimenti habens, patet : quo jussi sunt Apostoli a Domino indui.
Idem scriptor eod. lib. :
Episcopi et Sacerdotis pene unum officium est : at quia nomine et honore discernuntur, etiam et varietate Sandaliorum, ut visibus nostris error auferatur, Episcopus habet ligaturam in suis Sandaliis, quam non habet Presbyter. Episcopi est huc illuc discurrere per parochiam : ne forte cadant Sandalia de pedibus, ligata sunt. Presbyter, qui domi immolat, sublimius intendit. Diaconus quia dissimilis est Episcopo in suo officio, non est necesse ut habeat dissimilia Sandalia, et ipse ligaturam habet, quia suum est ire ad comitatum, etc.
Hildebertus Turonensis Archiep. :
Consuetudinis est et rationis pertusa desuper esse Sandalia, ut totus appareat pes, nec totus sit coopertus : prædicator enim nec abscondere omnibus, nec omnibus Evangelica debet aperire Sacramenta.
Adde Petr. Comestor. in Histor. Scholast. Exodi cap. 63. Amalarium lib. 2. de Eccl. offic. cap. 25. Rabanum lib. 1. de Instit. Cler. cap. 22. Rupertum lib. 1. de Divin. offic. cap. 24. Honorium Aug. lib. 1. cap. 210. Ivonem Carnot. serm. 3. de Rebus Ecclesiast. Hugon. a S. Victore in Speculo Eccl. cap. 6. Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 105. Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 22. Innocent. III. lib. 1. Myst. Missæ cap. 10. 48. Durandum lib. 3. Ration. cap. 8. num. 5. etc. Chartam ann. 1274. apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl. Placentinæ num. 171.
Sandaliorum ut et chirothecarum in præcipuis festivitatibus usum Abbatibus interdum concessum habent non semel Scriptores, atque in eis Leo Ostiensis lib. 2. Chr. Casin. cap. 82. 97.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Omnibus Ecclesiæ ministris olim communis fuit sandaliorum usus, ut ex supra allatis discimus. De presbyteris Missam celebrantibus idem docet liber 5. Capitul. cap. 371 :
Unusquisque presbyter Missam ordine Romano cum Sandaliis celebret.
Sed diversa erant sandalia pro diversis ordinibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Utebantur etiam sandaliis Sanctimoniales, ex Vita S. Rictrudis sæc. 3. Bened. pag. 948 :
Dum capere cum ceteris quietem putaretur corporis, illa pro dissimulatione relictis ante Sandaliis, etc.
Sandalia itinerantium fuisse scribit Isaias Abbas Instit. ad Fratres orat. 3 :
In itinere tantum, non autem in cella [] Sandalia ferat.
De forma sandaliorum ac usu apud veteres, ut et apud Christia nos, vide Benedictum Balduinum in Calceo antiquo cap. 12. Salmasium ad Tertullianum de Pallio, Angelum Roccam ad Imagines S. Gregorii M. etc.
Sandalia Excutere. Lambertus Schafnaburg. ann. 1053. de Legato Apostolico :
Egressus urbem (CP.) Sandalia sua more Apostolorum publice super eos excussit.
Vide Notata ad Cinnamum pag. 481.
Sandalis, pro Sandalium. In Capitulis Adalhardi Abbat. cap. 38. de Sandalibus inscribitur. Charta Stephani I. Regis Hungariæ ann. 1001 :
Moreque Episcopi in Sandalibus Missam celebret.
Vita S. Landeberti Episc. Traject. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 71 :
Porrectaque manu, arreptisque Sandalibus, etc.
Occurrit alibi non semel.
[]« 2 sandalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 301c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANDALIA2
2. SANDALIA, Navis subsidiariæ species, vulgo Sandale, Italis Sandolo. Gesta Tancredi apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 207 :
Paratur ergo navigium, habent remiges paratos denæ biremes, quibus trinæ simplicis remigii sociantur, quas vulgo Sandalias vocant.
Vide in Sandalis, Sandalus, et Sandones.