« »
 
[]« Sandones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANDONES
SANDONES, Italis Sandoni, Navigia oneraria, et maxime ea quæ pontis vicem præbent et in quibus molendina exstruuntur. Charta Aystulfi Reg. Longobard. apud Ughellum in Mutinensib. Episcopis, tom. 2. pag. 105 :
Et ne ullus... molendina vel portum cum Sandonibus : aut naves in ipso fluvio vel in lavatrinam ædificare audeat, etc.
Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1223. apud Murator. tom. 8. col. 1104 :
In Kalendis Madii Mantuani ceperunt Cremonenses cum Sandonibus fere centum ; et devastaverunt eos, ita quod in fundo Bondeni demersi sunt.
Chron. Estense ad ann. 1309. apud eumd. tom. 15. col. 366 :
Præparatis navibus Sandonibus de molendino fecit fieri pontem bonum et firmum juxta ripam Padi.
Vide Sandalia 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sandoni, Eadem notione, in Chronic. Tarvis. ad ann. 1379. apud eumd. Murator. tom. 19. col. 770 :
Veneti portum solicitantes, duos bastiones de lignamine....... construere fecerunt, cum una catena... facta grosissimis Sandonis de lignamine grosso massiccis in ordine ad parum stantibus,....... atque cum tribus grosissimis catenis de ferro contextis per intra dictos Sandonos, etc.