« »
 
[]« 1 sanguis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 303a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANGUIS1
1. SANGUIS, Vita. Ebrardus in Græcismo cap. 29 :
Sit tibi peccatum sanguis, Sanguis quoque vita.
Gesta Purgationis Felicis Episcopi Aptungitani :
Cæcilianus respondit, Constat, Domine, non mentior in Sanguine meo.
Galli dicerent, sous peine de ma vie. Gesta in causa Silvani :
Si mentior, peream.
Anonymus de Gestis Constantini M. :
Accepta fide securum se esse de Sanguine.
Supra :
Dato sacramento securum esse de Sanguine.
Id est, de pœna sanguinis, ut est in leg. 2. de Sepulcr. violat. (9, 17.) leg. 51. de Hæret. (16, 5.) Cod. Th. et apud Senatorem lib. 9. Epist. 18.