« Sara » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 306c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARA
SARA, Præstationis species apud Normannos nostros. Charta Henrici Abbatis Fiscanensis
in Tabulario Fiscan. fol. 34 :
Jurabunt quod Saras et omnes alias rectitudines suas pro posse suo cum justitia sua Abbatem habere facient, nec patientur aliqueni in villa manentem piscari, nisi Saras dederit in hac forma. De omni piscatione quamcumque exercuerint, hæc lex reddendarum Sararum erit. De omnibus navibus 26. remorum 2. Saras, de navibus vero 18. seu 16. remorum Saram et dimidiam, etc.Confer Scara 4.