« »
 
[]« Saraballa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 307a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARABALLA
SARABALLA, Sarabara. Ugutio :
Saraballum, lingua Chaldæorum vocantur crura et tibiæ. Unde brachiales quibus hæc teguntur, dicuntur Saraballa, quasi crurales et tibiales. Unde in Daniele cap. 3. Saraballa eorum non sunt immutata : Sarabella enim dixerunt Aquila et Theodotion non corrupte ut legitur apud quosdam in Sarabara. Et sunt Sarabara fluxa et sinuosa vestimenta, vel capitum tegmina, qualia videmus in capite Magorum picta, et sunt proprie puerorum.
Catholicon parvum : Saraballum, Braie. Ita utramque vocem pro capitum et crurum tegumentis promiscue usurpant : sed præsertim pro capitis tegumento, quomodo apud S. Augustinum lib. de Magistro cap. 10. et S. Hieronymum Epist. 49 :
Circa quorum Saraballa, sanctamque cæsariem innoxium lusit incendium.
Vide eumdem in Daniel. cap. 3. Commodianus Instr. 9 :
Mercurius vester fiat cum Sarabello depictus.
Adde Rodulfum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 50. Metellum in Quirinalibus pag. 63. etc.
Sarabella, pro braccis usurpat Chronicon Novalicense lib. 6 :
Dum exueretur vestibus Sarabella ejus stercoribus labefacta reperta sunt.
Sarabella editum ex [] eodem Chron. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 761.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarabola, Eadem notione, in Statutis Astens. Collat. 7. cap. 5. fol. 23. v° :
Et faciam jurare omnes sartores de Ast. et de burgis quod quotiescumque aliquis duxerit ad eos pannum fustaneum vel tellam, ut incidat ei aliqua vestimenta, tunicam vel camisiam, vel Sarabolas, clamidem vel capam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serabula, Eodem sensu. Acta S. Raynerii tom. 3. Junii pag. 431 :
De suis quibus induebatur vestimentis quædam pauperibus largiens, nudus et sine Serabulis remansit.
Sarabara, Eodem significatu. Glossæ antiquæ MSS : Sarabara, crura, tibiæ, sive brace quibus crura teguntur et tibiæ. Glossæ MSS : Sarabaræ, vocantur tibiæ vel crura Brachis, operimentum ipsarum tibiarum. Gloss. Lat. MS. Reg. : Sarabara, fluxa ac sinuosa vestimenta, sive capitum tegmina, ut Magi habuerunt. Glossæ MSS : Σαράϐαρον, ἐσθὴς περσιϰή∙ ἔνιοι δὲ τὸ βραχιόνιον λέγουσιν. Palladius in Vita S. Joan. Chrysostomi pag. 106 :
Σαράϐαρα, χαλϰοτύμπανα.
Thiofridus Abbas Epternacensis in Vita S. Willibrordi :
Jussus est ad lavatorium divertere, et Sarabara sua diligenter inspicere.
Sarabara legit etiam Tertullianus de Pallio, et ad Martyres. Occurrit pariter in Notis Tyronis pag. 159. Catholicon Armoricum :
Ballin, Gall. Barbecane, Sarabara secundum usum præsentem, licet aliud significat Sarabara.
Quippe Barbacanas, hodie Braies dicimus.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vetus ex Cod. reg. 7613 : Nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis Sarabaræ, etc. Hinc emendandus Ugutio in Glossario, ubi Puerorum legitur, pro Parthorum, uti etiam præfert aliud Glossar. reg. sign. 346. Sarabara pro braccis usurpat Benzo episc. Albens. in Comment. ad Henr. III. apud Ludewig. tom. 9. Relig. MSS. pag. 258 :
Heri venerunt mendicantes, et qui essent habitu, verbo et opere demonstrantes. Nam eorum panniculi erant sine utraque manica, in dextro latere pendebat cucurbita, in sinistro mantica, barbata vero genitalia nesciebant Sarabara.
Vide infra Serabola.
Saravara, Nescio qua notione, f. quodvis indumenti genus. Ethelwerdus lib. 4. cap. 3 :
Superata tandem lues immunda, auxilia quærunt, Rex jussit Saravara duci equis non exiguis littora, petunt proprias sedes.
Salabarra, est vestis grossa, Esclavine Gallice, de pilis barri facta, ad modum salis aspera. Ita Glossa MS. ad disticha Mag. Cornuti.
Serabara. Matth. Westmonasteriensis ann. 1295 :
Tali ergo judicio condemnatur. Primo pelle bovis stratus, ascensis sex lictoribus equos, caudis ipsorum distractus, per civitatem Londinensem, vallatus quatuor tortoribus larvatis et effigiatis in Serabaris et pelliciis interdolatis, improperantibus ei convitia exprobrantur, etc.
Ita utraque editio, pro Saraballis.