« »
 
[]« Saracenesca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 307b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARACENESCA
SARACENESCA, Cratis ferrea ad portas urbium. Italis Saracinesca, quel tavolato [] che nelle fortezze si tien legato con catene sopra le porte per calarlo, et chinderle ai bisogni. Historia Cortusiorum lib. 4. cap. 5 :
Dum vero porta ab intrinsecis clauderetur, miles unus Theutonicus se opposuit, qui calata portæ levatura, seu Saracenesca, inter utramque partem vivus remansit inclusus.
Vide Portenarium lib. 2. delle Felicità di Padova cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saracinesca, Saracinescha, Eadem notione. Chron. Estense ad ann. 1371. apud Murator. tom. 15. col. 495 :
Custos turris cognoscens illam gentem inimicam esse, ne amplius aliquis tam facile possit ingredi, nec ipsi egredi, quia obdendi fores spatium non habebat, artificiosa repagula, quæ Saracinesca apud Italos nominatur, infra repente misit.
Annales Mediol. ad ann. 1324. apud eumd. tom. 16. col. 701 :
Pontes levatores cum portis Saracineschis jussit fabricari.
Alia apud Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 513. c. Vide Saracina. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sarasinesca, pro quovis repagulo, in Statutis Mutin. cap. 41. fol. 54 :
Habeat (canalecta) suam Sarasinescam de bono ligno bene obturante caput canalectæ, et singulis sabbatis post vesperas Sarasineschæ levari possint a suis clavigis, ut aqua possit intrare per dictas canalectas, et abluere immunditias dictarum canalectarum. Quæ Sarasineschæ diebus Dominicis sequentibus post vesperas debeant abbassari et reponi ad loca solita pro obturatione prædicta.