« »
 
[]« Sargineum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 311b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARGINEUM
SARGINEUM, Sargium, ex Gallico Sarge, vel Serge, Pannus Sericolaneus, unde nomen. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Calix stagneus cum patena, corporale 1. planeta de Sargineo rubea 1. albæ 2. nastolæ 2. stolæ 2. fanon. 2. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sargia, Eodem significatu. Limborch. Histor. Inquisit. pag. 160 :
Unum par caligarum de Sargia, quam fecerant in domo sua.
Inventar. ann. 1419. ex Tabul. Eccl. Noviom. :
Item una alia infula nigra de Sargia, foderata de tela viridi.
Statuta Astens. ubi de Intratis portarum :
Sargie de rayris solvant pro qualibet petia ad estimationem officialium.
Vide Sarga 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sargea, Sargia, Storea, teges, quia ex panno ejusdem nominis aliquando erant. Charta ann. 1432. apud Rymer. tom. 10. pag. 516 :
Sargeas, lectos, apparaturas, cameraria, robas... et alia domus utensilia, etc.
Constitut. MSS. Cluniac. ann. 1301. ex Tabul. B. M. Deauratæ Tolos. :
Item quod nullus de ordine cujuscumque status fuerit, tapetum ante lectum suum habeat coloratum ; nec in lecto suo Sargiam radiatam, aut alias coloratam.
Inquisitio de Vita D. Caroli apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 546 :
Dom. Carolus jacuit super straminibus, superpositis quadam Sargia seu matta et lintheamine, absque culcitra plumea, etc.
Adde Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 174. et Inventar. ann. 1379. ex Schedis Cl. V. Lancelot.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sargicum, ut Sargineum, in Ordinat. ann. 1348. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 578. col. 2 :
Dentur circa festum omnium Sanctorum de Sargico, tunica et scapulare nova.
Sargium, Eadem notione. Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 419 :
Accipiunt etiam singuli eorum omni anno decem vrigas lineæ telæ, et unam virgam de Sargio ad caligas.
Acarisio, Sargia, est cortina da letto : sed ex locis Boccacii quos laudat, idem est quod nostris Sarge, seu pannus ita dictus. Vide Leonem Carmelitam de Veste Religiosa pag. 105. et Oct. Ferrarium in Saia.