![[]](img/image.png)
SATHANIANI, vel Satiniani dicti interdum Messaliani hæretici, quod Satanam mundi
gubernatorem et præfectum esse somniabant. Vide S. Epiphan. hær. 80. et Stockmanni Lexic.
Hæres. Dubium tamen est an non sic nuncupati fuerint quod Seth Christum fuisse
mentiebantur, adeo ut iidem sint qui Sethiani vel Sethaniani. Vide in hac
voce.