« Satisfacere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 316b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SATISFACERE
SATISFACERE, Excusare : Satisfactio, Excusatio. Gloss. Gr. Lat. :
Ἀπολογία, Excusatio, purgatio, satisfactio.S. Ambrosius serm. 46 :
Ergo Petrus prorumpit ad lacrymas, nihil voce precatus. Invenio quod fleverit, non invenio quod dixerit. Lacrymas ejus lego, Satisfactionem non lego. Recte sane Petrus flevit et tacuit, quia quod defleri solet, non solet excusari, et quod defendi non potest, ablui potest.Histor. Miscella in Mauricio ann. 14 :
Itaque Romani, hoc audito, ad tyrannidem vertebantur. Prætor vero timens Satisfaciebat militibus, hoc verum non esse, etc.Ubi Theophanes habet ἀπελογεῖτο.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satisfacere ad Evangelia, Tactis, vel coram Evangeliis jurare. Leg. Liutprandi 43. (5, 14.) apud Murator. tom. 1.
part. 2. pag. 60 : Et si de colludio pulsatus fuerit, Satisfaciat ad Evangelia, quod nullum colludium cum alio homine de ea re factum habeat.
Satisfactio, Compensatio. Concilium Wormatiense cap. 60 :
Si servus absente vel nesciente domino suo, Episcopo autem sciente quod servus sit, Diaconus, aut Presbyter fuerit ordinatus, ipse in Clericatus officio permaneat : Episcopus tamen cum Domino duplici Satisfactione persolvat.Infra :
Simili recompensatione teneantur obnoxii.
Satisfacere, Satisdare. Hincmarus Remensis apud Flodoard. lib. 3. cap. 26 :
Illi Ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, si mihi talis Clericus Satisfactionem fecerit, quod nullum pretium inde donaverit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satisfactione Deservire, Cum plausu rem gerere. Charta Alani Ducis Britan. apud Lobinell. tom. 2. Hist.
Britan. col. 79 : Tradidit de sua propria hæreditate S. Guengualoeo ejusque abbati Johanni, quia vocavit illum infra mare atque invitavit,.... et iste Johannes Satisfactione deservivit inter barbaros plurimaque inter genera Saxonum atque Normannorum, et necessariam multis vicibus assiduis pacem trans mare atque infra mare ad gaudium nostrum nunciavit.
P. , 1766.
◊ Nostris alias
Satiffier, pro Satisfaire, Solvere. Lit. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg.
Franc. pag. 198 : Et ne les auroient de quoy Satisfier.Ita et Sateffié, pro Satisfait, contentus, in Charta ann. 1369. ex Chartul. 21. Corb. fol. 108 :
Nous fussiemes Sateffié de autel pourfit, que ès dites terres nous deussiemes avoir eu.