« »
 
[]« Satrapa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 316c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SATRAPA
SATRAPA. Chartam Æthelredi Regis Angl. post Duces subscribunt aliquot viri nobiles, cum hoc titulo, Satrapa Regis. Quæ appellatio eadem est forte quæ Ministri. Vide in hac voce. Iidem qui Ealdormanni. Vide Philips. Hist. Jur. Angl. tom. 2. pag. 9. et Lappenberg. Hist. Angl. tom. 1. pag. 567. S. Bernardus de Considerat. lib. 4 :
Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur ? quia non placebit Satrapis, plus majestati quam veritati faventibus.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satrapa, pro quovis Ministro seu satellite. Lambertus Ardensis apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 420 :
Factum est autem ut liber quidam veteranus sive vavassorius nomine Willelmus de Bochordis vavassorissam quandam de Fielnis similiter liberam nomine Havidem duceret uxorem. Quæ maritalis lecti spondas apud Bechordas vix attigit, cum venientes Hamensium Satrapæ ab ea colvelrerliam exegerunt. Illa vero pro timore et pudore aliquantisper colore mutato facta rubicunda, quid sit colvelrerlia penitus ignorare, se autem omnino liberam et a liberis se protestatur ortam natalibus ; inducias autem suæ liberationis per quindecim dies vix a Satellitibus impetrans, demum ad diem sibi præfixum cum cognatis et amicis suis apud Hammas Hamensibus dominis se præsentavit.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Bibl. MSS. anonymi ex Bibl. reg. : Satrapæ, sapientes judices, vel reges, vel duces et præfecti provinciarum. Charta Hugonis reg. Franc. ann. 991. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 13 :
Accersitis, qui tunc forte aderant, episcopis Satrapisque quamplurimis, auctoritate regia, cum consultu eorum nostrorumque fidelium, ratum fore censuimus quod petierat.