« »
 
[]« Satum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 317a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SATUM
SATUM,
Genus mensuræ juxta morem provinciæ Palæstinæ, unum dimidium modium capiens : cujus nomen ex Hebræo sermone tractum est. Satum vero apud eos nominatur sumptio vel elevatio : eo quod qui metitur eandem mensuram, sumat, vel levet. Et est aliud Satum mensuræ sextariorum 22. capax quasi modius. In 17. Gen. dicitur, Accelera, tria sata farinæ similæ commisce, et fac subcineritios panes.
Johan. de Janua ; unde Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Satum, une maniere de mesure, muy et demi secundum Palestinos, ou de xxii. settiers. Vide Numer. 5. 15. 1. Reg. 25. 18. 2. Paralip. 2. 10. Matth. 13. 33. Luc. 13. 21. Gloss. Gr. MS. Reg. cod. 1673 : Σάτα, ϰούμουλα, τὰ μόδια. Aliud cod. 2062 :
Σάτον, μόδιος, ϰούμουλος.