« »
 
[]« Satyrici » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 317a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SATYRICI
SATYRICI. Eckeardus Jun. de Casib. S. Gallic. cap. 1 :
Saltant Satyrici, psallunt symphoniaci.
Ubi Satyrici dicuntur Ludiones, histriones, et mimi :
Sunt enim Satyri leves, ludificantes, derisores, [] saltores
, Balbo in Catholico. Gloss. Gr. Lat. : Σατυριστής, ὁ σϰηνιϰός, Ludio. Gloss. Gr. MS. Reg. Cod. 1673 : Σάτυρος, χορευτής. Papias : Setiger, jocularius. Adhibitos Satyros in Latinis fabulis testatur hic versus apud Marium Victorinum :
Agite, fugite, quatite Satyri.
Præterea in pompa triumphi, Satyros, seu Σατυριστὰς jocularia dicta effudisse auctor est Dion. Halicarn. lib. 7. Hinc διασατυρίζειν, pro παίζειν, apud Lacones, ut est apud Hesychium.