solr : SCACCI 1, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
SCACCI 1, SCACCI 2.
[]« 1 scacci » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 323c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCACCI1
1. SCACCI, Scaci, et Scachi, seu Scaccorum ludus, le jeu des Echecs, sic appellatus a voce Arabica vel Persica Scach, quæ Regem sonat, quod præcipua Scaccorum, uti vocant, persona, Rex sit, quod a nobis observatum in Notis ad Joinvillam pag. 59. et ad Alexiadem pag. 383. 384. quamquam non desunt, qui a Germanico Scach, i. latro, de quo mox, dictum putant, ut sit latrunculorum ludus, quem eumdem esse cum ludo scachorum viri docti existimant, ex Ovid.
sive latrocinii sub imagine calculus ibit
. Salmasius vero ad Hist. Aug. pag. 459. ait, Scachios Italos et Gallos hodie vocare ludum latrunculorum, voce a calculis detorta. Hunc expende si lubet. Consule etiam Menag. in Etymol. Gall. v. Echeis et præsertim Carolum de Aquino in Lex milit. v. Latrunculi. Robertus Monachus lib. 5. Hist. Hierosol. pag. 51 :
Aleæ, Scaci, veloces cursus equorum flexis in frenum gyris non defuerunt.
Petrus Damian. lib. 1. Ep. 10 :
Venatus, aucupium, alearum insuper furiæ, vel Scachorum, quæ nimirum de toto quidem sacerdote exhibent mimum.
Et mox :
Ille autem ex diversitatè nominum, defensionis sibi faciens scutum, ait : Aliud Scachum [] esse, aliud aleam. Aleas ergo auctoritas illa prohibuit, Scachos vero tacendo concessit, etc.
Historia Transl. S. Stremonii in Actis SS. Benedictinorum sæculo 3 :
Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia, scilicet Scachos crystallinos, et lapides pretiosos, et auri plurimum.
Edit. cachos, ubi caucos emendat vir doctissimus ; sed vox scachos, magis arridet. S. Bernardus in Exhort. ad Milites Templi cap. 4 :
Scacos et aleas detestantur.
Matth. Westmonaster. ann. 1106 :
Liceret etiam ei ad Scaccos et aleas ludere.
Odo Episcopus Parisiensis in Præceptis Synodal. § 29 :
Ne (Clerici) in suis domibus habeant Scaccos, aleas, vel decios, omnino prohibetur.
Hist. Cortusior. lib. 1. apud Murator. tom. 12. col. 783 :
Vir nobilis dominus Rizardus de Camino,.... dum more Nobilium Scachis luderet pro solutio, etc.
Chron. Tarvis. apud eumd. tom. 19. col. 801 :
Tamberlanus suo in papilione tunc forte conludebat ad Scacchos, etc.
Vide Acta S. Quirini Mart. lib. 1. num. 5. Pseudo-Ovidius lib. 1. de Vetula :
Est alius ludus Scacorum, ludus Ulyssis,
Ludus Trojana quem fecit in obsidione,
Ne vel tæderet proceres in tempore treugæ,
Vel belli, si qui pro vulneribus remanerent
In castris : ludus qui castris assimilatur,
Inventor cujus jure laudandus in illo est,
Sed caussam laudis non advertunt nisi pauci.
Infra, de scacorum personis :
Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci,
Miles, et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque,
In Campum primum de sex istis saliunt tres,
Rex, pedes et Virgo : Pedes in rectum salit, atque
Virgo per obliquum, Rex saltu gaudet utroque,
Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur
Ante Pedes solum ; capiens obliquus in ante ;
Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc
Sicut Virgo salit. In campum vero secundum
Tres alii saliunt, in rectum Roccus, eique
Soli concessum est ultra citraque salire,
Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque
Saltum componit.
MS :
Puisque des Eschés me souvient,
Se tu riens en sés : il convient
Que cil soit roys que l'en fet have,
Quant tuit si homme sont esclave,
Si qu'il se voit seus en la place
Ne ni voit chose qu'il i place ;
Ains s'enfuit por ses ennemis
Qui l'ont en tel povreté mis :
L'en ne peut autre homme haver,
Ce sevent tuit large et aver.
Car ainssint le dit Estalus
Qui des Eschés controuva l'us
Quant il traitoit d'arimetique.
Sed et observo personas scacarii familiam vocari in Aresto Paris. 9. Maii ann. 1320 :
Item unum Scacarium de jaspide et calsidonio cum familia, videlicet una parte de jaspide, et alia parte de cristallo.
MS :
Puis aprist il as tables et à Eschas jouer.
Infra :
Et si nos mostreras des Eschax et des dez.
Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 6 :
Joweir aux Eskas et ez Tables, etc.
P. Carpentier, 1766.
Haud scio an huc pertineat quod legitur in Chron. Camerac. MS :
Iste Wiboldus Cameracensis episcopus ludum alearum, cui suis diebus clerici valde fuerant dediti, tesseris quibusdam concordiam virtutum concernentibus, felici subtilitate commutavit.
Quæ rursum sic narrantur in altero Chron. MS :
Wyboldus, vir tam ecclesiasticis quam jocularibus disciplinis satis imbutus, ludum regularem clericis aleæ amatoribus artificiose composuit,[] quo se exercentes in charitate vitia vincere assuescerent et jurgiosam aleam refugerent.
Scacorum vero tabula et personæ ita describuntur in Poem. Alex. MS. part. 2 :
Li Eschequier est tel, onques mieudre ne fu :
Les lices sont d'or fin à trifoire fondu,
Li paon d'esmeraudes vertes com pré herbu,
Li autres de rubis vermaus com ardant fu ;
Roy, fierce, chevalier, auffin, roc et cornu
Furent fet de saphir, et si ot or molu ;
Li autre de topace, o toute lor vertu :
Moult sont bel à veoir drecié et espandu.
Vide Schmidt. ad Disciplin. Cleric. Petri Alphonsi pag. 115. Glossar. med. Græcit. voce Ζατρίϰιον col. 459. et in Append. col. 77.
Scacarium, vel Scaccarium, Tabula in qua scacis luditur, alternis quadris albi ac nigri coloris distincta, vel ludus ipse scacorum, nostris Eschiquier. Nicolaus Trivettus in Chronico ann. 1273 :
Ludo Scacarii intentus.
Liber de Miraculis S. Fidis c. 19 :
Tabulam Scacorum ibi pendentem, etc.
Thwroczius in Carolo Rege Hungar. cap. 97 :
Et una tabula pro Scacis mirabili.
Mirac. S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 151 :
Eodem anno Johannes Presbyter de Rubroch cum talis ludens ad aleas nescio seu ad Scacos,... alapam magnam in maxilla recipiens super Scacarium vel alearum tabulam recidit, etc.
Hinc eadem nomenclatura donatæ tabulæ, similibus tesserulis aut quadris diversi coloris variegatæ. Mathæus Paris et Bromptonus de Coronatione Ricardi I. Regis Angliæ :
Et post illos veniebant sex Comites portantes unum Scacarium, supra quod posita erant insignia regalia et vestes.
Idem Bromptonus pag. 1245 :
Pelves, utres, et Scacaria, ollas argenteas, et candelabra, etc.
Schachier scacarium vocat MS :
A un Schachier d'or et d'argent
Jue o suen chevalier.
Vide Scacatus.
Scacarium etiam appellatum olim in Normanniæ Ducatu, suprema Curia, in qua appellationes ab inferioribus judicibus supremo jure dijudicabantur. Litteræ Ludovici X. Regis Franc. ann. 1314. tom. 1. Ordinat. pag. 552 :
Item. Causæ disfinitæ in Scacario Rothomag. ad nostrum Parlamentum Parisius nullatenus deferantur.
Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. 5. distinct. cap. 7 :
L'en apele Eschequier assemblée de hautes justices auxquiex il appartient à corrigier et à amender ou à fere amender tout çen que les Baillis et les autres meneurs justiciers ont malement jugié, et doivent rendre à chescun son droit sans delai, et tient à bien poi aussi grande fermeté comme de la bouche du Prince, etc. Nous apelon solempnel jugement çen qui est jugié par acort en plein Eschequier, etc.
Matth. Paris. ann. 1231 :
Proposuit etiam quod Episcopi quidam ejus suffraganei, neglecta pastorali cura, sedebant ad Scaccarium, laïcas causas exercentes, et judicia sanguinis exercentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Justitiarii superiores dicuntur Scacarii Magistri, in Leg. Normann. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 154 :
Notandum siquidem est, quod justitiariorum quidam sint superiores, quidam inferiores. Superiores sunt qui ab ipso Duce sunt constituti ad gerendum curam terre, immediate sub ipso Principe eis commisse, curam et custodiam gerentes, ut Magistri Scacarii et Baillivi.
Bina autem singulis annis tenebantur Scacaria, primum ad Pascha, alterum [] in festo S. Michaelis. Charta S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1259. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1348 :
Alias autem xl. libras annui redditus nobis reddent in duobus scacariis, videlicet in Scacario Paschæ xx. libras, et in Scacario S. Michaelis xx. libras.
Statutum Philippi Pulchri pro reformatione Regni ann. 1302. art. 51 :
Præterea propter commodum subditorum nostrorum, et expeditionem causarum, proponimus ordinare, quod duo Parlamenta Parisius et duo Scaccaria Rotomagi, Diesque Trecenses, bis tenebuntur in anno.
Utriusque Scacarii passim mentio fit in veteribus Chartis. Vide Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 90. 450. etc. Aresto ann. 1279 :
Pronunciatum fuit quod Episcopi Normanniæ non tenentur venire ad Scacaria, nisi sponte venire voluerint, vel fuerint ex parte Regis mandati,
in Regesto Parlament. B. fol. 52. Erectum porro fuit postmodum Scacarium Normanniæ in Parlamentum Rotomagi. Vide tom. 2. Monastici Anglic. pag. 995. et Parlamentum.
Scacarium, apud Anglos varie sumitur : interdum enim, et proprie dicitur Curia in qua res fisci pertractantur, ut auctor est Cowellus : in aula scilicet Westmonasteriensi, ubi de rebus et reditibus fiscalibus Barones quatuor definiunt, The Eschecquier, vel checker, vulgo Exchequer. Fleta lib. 2. cap. 25 :
Habet etiam Rex Curiam suam et justitiarios suos in Scacario apud Westmonasterium residentes, cujus loci Capitalis est Thesaurarius,.... ipse namque principaliter oneratur de omnibus loca Scacariorum tangentibus, et præcipue de exitibus, receptis, et compotis omnium ibidem computantium.
Matth. Westmonast. ann. 1209 :
Amotum est Scacarium a Westmonasterio usque Northamptonam per Regem, in odium Londoniensium, usque ad Natalem.
Thomas Walsinghamus ann. 1305 :
Cumque venisset Eboracum, jussit sessionem justitiariorum, qui dicuntur de Banco, et Scacarium, quæ jam septennio manserat Eboraci, Londonias ad antiquum locum transferri.
Neque tantum de rebus fiscalibus cognoscunt Scacarii Anglici judices, quos Barones Scacarii vocant, sed etiam de feodis, juribus, et libertatibus regni : præterea de
querelis conquerentium de Vicecomitibus, Escaetoribus, Ballivis, et aliis ministris Regis præsentibus existentibus, de personalibus injuriis civilibus, præterquam de falsis judiciis,
ut est in Fleta lib. 2. cap. 27. § 4. ubi varii officiarii Scacarii recensentur, de quorum officiis ac muniis agit, nempe,
Thesaurarius, Cancellarius, Barones Scacarii, Clericus Regis, duo Camerarii, constabularii et Marescalli, Clerici scriptores rotulorum, Miles argentarius, etc.
Sed et idem auctor Fletæ docet Scacarium istud Anglicum bis in anno teneri, in Paschate, et festo S. Michaelis, quo tempore Vicecomites computa sua reddere tenentur : de quibus Glanvilla lib. 7. cap. 10. et Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 26. Vide Barones Scacarii, et quæ observat Watsius ad pag. 278. Matthæi Paris.
P. Carpentier, 1766.
Schaquir, eo sensu, occurrit in Chartul. Henr. V. et Henr. VI. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 87. r°.
Scacarium, Iisdem Anglis pro ipso fisco seu ærario regio interdum sumitur, quod ærarium Regis Angliæ in eadem æde, ubi judices scacarii consident, asservetur, ut docet Fleta lib. 2. cap. 27. Bromptonus ann. 1175 :
Et ibi ipsi Reges redditum mille marcarum argenti [] ad Scacarium Angliæ recipiendum, quem prædicto Comiti dederant, cartis suis inde sibi confectis, plenarie confirmarunt.
Forma pacis inter Reges Fr. et Angl. ann. 1216. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 858 :
Item, dominus Lodovicus reddat domino Regi rotulos de Scacario, cartas Judæorum,.... et omnia alia scripta de Scacario quod habet, bona fide.
Matth. Paris ann. 1242 :
Et dedit illis quolibet anno de Scacario suo percipiendas, uni 500. alii 600. marcas.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 558 :
Similiter si aliquis hominum suorum sit amerciatus erga nos, vel ballivos nostros, pro quacunque causa vel delicto, vel satisfacto merciæ et merciamenta pecuniæ sint collecta, et in una bursa ad Scacarium nostrum portata, etc.
Adde pag. 812. Fletam lib. 2. cap. 24. § 2. Littletonem. sect. 153. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ærarium Regium dictum quoque est apud Normannos Scacarium, ut discimus ex veteri Chartul. Normanniæ fol. 190 :
Isti autem (juratores) colligent focagium de hominibus Templariorum et Hospitalium, et similiter afferent ad Baillivios Regis ; et per manus Bailliviorum reddetur ad Scacarium Templariis et Hospitalibus.
Scacarium Judæorum. Charta Henrici III. Regis Angliæ apud Spelman. :
Rex de communi consilio attornavit Ric. de Villi Mag. Alexandrum de Dorset, et Eliam de Cuminges ad Scacarium Judæorum custodiendum, et omnia negotia quæ ad illud pertinent tractanda per Angliam, sicut fieri solebat tempore de Warenna, Thomæ de Newil, et Galfr. de Norwico.
Jam vero unde Scacarii nomenclatura Normannicæ juridicæ, et Anglicæ rationum seu fiscali Curiæ indita sit, variæ sunt scriptorum sententiæ, quarum pleræque vix arrident. Quis enim cum Terrieno ad Consuetud. Normannicam lib. 15. cap. 1. Normannicam Curiam dictam velit, quod in judiciis actor reum, vel e contra reus actorem matet, ut fit in scaccorum ludo ? Aut cum Nicodio, quod Curia juridica variis constet personis seu judicibus, ut scaccorum ludus ? Neque alii a Germanicis vocibus etymon probabiliori conjectura arcessunt : Pithœus et Chopinus lib. 2. de Doman. tit. 15. n. 2. a Schicken, mittere, quod Scacarii judices a Principe mitterentur ad justitias faciendas, ut Missi Dominici : Spelmannus, Watsius et Somnerus a Schats, Thesaurus, ex quo Scattarium scribendum censuit Polydorus Virgilius : alii a Schaeken, quod est rapere, inquit Somnerus, quia fisci est rapere ; denique ab Anglo-Saxonico scara symbolum, impositio, taxatio. Sed hæ, inquam, etymologiæ nimis a vero absunt.
Longe sane probabilior videtur sententia, Scacarium, Normannicum præsertim, nomen accepisse a loco seu ædificio publico, in quo judicia suprema exercebantur, ita nuncupato, quod ejusdem pavimentum tesserulis quadratis diversicoloribus instratum esset, tabellæ instar, in qua scacorum ludo luditur, quod Scacarium perinde appellamus, uti supra docuimus, quomodo vocem hanc usurpari observare est in Necrologio Ecclesiæ Carnotensis 8. Id. Jan. :
Scacarium de auricalco et marmore in pavimento chori de proprio fecit.
Vel certe a mensa cui adsidebant judices, a qua Scacarium Anglicanum denominatum testatur Gervasius Tilleberiensis :
Scacarium, inquit, tabula est quadrangula, quæ longitudine quasi decem pedum, et quinque latitudine ad modum mensæ [] circunsedentibus apposita, undique habet limbum latitudinis quasi 4. digitorum. Supponitur (f. superponitur) Scacario pannus in termino Paschæ emptus, non quilibet, sed niger, virgis distinctus, distantibus a se virgis, vel pedis, vel palmæ spatio.
Hasce tabulas respexit vetus Poeta MS. in Poemate cui titulus,  :
Car par mon chief miaux ne requier,
Qui mil mars sur un Eschaquier
Ne metroit, ne prendroit mie
Par si que fausist l'escremie.
Scacarium vero virgulis distinctum exhibet Tilesberiensis, quomodo olim etiam erant, ut et hodie alvei lusorii, duodecim scilicet virgulis ex utraque parte sibi invicem oppositis ac respondentibus. Ejusmodi alveum veterum describit Gruterus 1049. 1. quem multis docteque suo more explicat Salmasius ad Histor. Aug. pag. 467. licet inscriptionem haud omnino perceperit, uti in Dissertatione de Imperatorum Constantinopolitanorum numismatibus docemus. Scribit in Aspilogia Spelmannus, hujusmodi tabulas memoriæ subministrandæ gratia Trapezitas seu Mensarios olim habuisse. Sed an Scacarium Rotomagense seu Normannicum de rebus fiscalibus cognoverit, addubitari potest : tametsi sequiori saltem ætate id videatur innuere Guillelmus Nangius in Chronico ann. 1292. scribens apud Rotomagum propter exactiones, quas Malam toltam vocant,
contra Magistros Scacarii Regis Franciæ ministros minorem populum insurrexisse, et domum collectoris pecuniæ infrinxisse, ac denarios collectos per plateas dispergentes, in urbis castello Magistros Scacarii obsedisse.
P. Carpentier, 1766.
Probabilior licet videatur sententia Cangii, qui Scacarium nuncupatum esse putat a pavimento loci, in quo judicia suprema exercebantur, tesserulis quadratis diversicoloribus instrato ; præferenda fortassis illa origo, quæ hanc vocem a calculis bicoloribus, quibus in reddendis rationibus utebantur, accersit ; præsertim cum Scacarii nomen apud Anglos curiæ rationum primo inditum sit. Hanc opinionem suppeditat Joan. Sarisber. in Vita S. Thomæ Cantuar. apud D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. 316 :
Erat siquidem Johannes ille, cum thesaurariis et cæteris fiscalis pecuniæ et publici æris receptoribus, Londoniis ad quadrangulam tabulam, quæ dicitur (a) calculis bicoloribus vulgo Scacarium ; potius autem est regis tabula nummis albicoloribus, ubi et placita coronæ regis tractantur.
P. Carpentier, 1766.
Hinc etiam accersenda forte est vox Gallica Eschaquer, quæ Ex æquo, quasi calculis putando, partiri sonat, in Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1295. ex Chartul. Romaric. ch. 34 :
Tant que lesdictes amendes soient Eschaquées et demenées par les menestrelz S. Pierre en plais bannauls.
[]« 2 scacci » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 325b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCACCI2
2. SCACCI, Grallæ, furculæ, Gall. Eschaces, Italis Zanche, Stampoli. Miracula B. Gregorii X. PP. apud Petrum Mariam Campum in Hist. Eccl. Placent. :
Propter infirmitatem, quam habuit, non potuit ire, nec redire sine baculo, sive Scaccis.
Vide infra Scacia.