« »
 
[]« Baro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 579b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARO
BARO. Cornutus ad Persii sat. 5. ait
Gallorum lingua Barones, vel Varones, dici servos militum, qui utique stultissimi sunt, servos videlicet stultorum
. Sed et Tullius lib. 2. de Finib. de Divinat. lib. 2. num. 70. lib. 5. ad Attic. Epist. 11. et lib. 9. Epist. famil. ult. Baronem pro stolido usurpat, ubi non desunt, qui varonem legendum censent, uti apud Lucilium, qui ita rupices et rusticos vocat. Apud Cæsarem lib. 1. de Bello Alexandrino cap. 9. Baronis vocem occurrere quidam putant, licet MSS. Codices fere omnes Berones habeant. Legitur etiam apud Tertullianum ex emendatione Pithœi lib. de Anima cap. 6 :
Quid autem facient tot ac tantæ animæ rupicum et Baronum, quibus alimenta sapientiæ desunt ;
alias Barbarorum. Ubi quod hac voce significatum voluerit, haud obscurum est. Nec scio an feliciori conjectura alii Barones, pro Breones, apud Senatorem lib. 1. Epist. 11. restituant, tametsi posterioris hujus vocabuli significatus perinde incertus sit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valesius in Valesiana hic legendum censet apud Cæsarem Betones pro Vettones, populi scilicet Citerioris Hispaniæ ; apud Senatorem vero retinendum vult Breones qui sunt Vindeliciæ populi omnibus, ut scribit ille, præterquam[] Cangio notissimi, quos Brennos vocat Horatius aliique. Verum non æque felicior Valesius ubi vocem Baro Cæsaris ætate, ea de qua nunc agitur notione, prorsus incognitam fuisse scribit, certum quippe est locis a D. Cangio ex Cicerone laudatis commode restitutam esse ab eruditis viris.
Pro Stolido, lixa et calone usurpatam fuisse hanc vocem Baro docet Cangius : cui addo et nostros, eodem sensu, vel pro homine, cujus uxor mœchatur, vulgo Cocu, cornard, Baron adhibuisse. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 147. Chartoph. reg. ch. 283 :
Je les deslongerai bien de la où ilz sont avec leur Baron de pere et leur putain de mere.
Vide Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 1150.
Certe eadem qua apud Cornutum notione Barones appellasse videtur Isidorus lib. 9. Orig. cap. 4. præterquam quod Cornutus quosvis lixas ac calones, seu militum servos nuncupatos dixit, is vero, quosvis ministros :
Mercenarii, inquit, sunt qui serviunt accepta mercede, iidem et Barones Græco nomine, quod sint fortes in laboribus : Βαρύς enim dicitur gravis, quod sit fortis.
Ab Isidoro hausit Papias : Barones Græce dicti, quod sint fortes in laboribus, i. mercenarii. Et Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 8 :
Est bares fortis, Baroque monstrat idem.
Et cap. 9. ubi vocis Baro notiones omnes enucleat :
A gravitate Baro fertur, quod monstrat imago
Ejus ; nam Græce Bares id quod grave signat.
Ac proceres vere dicas sic a probitate,
Sunt proceres procul a carie virtute cluentes ;
Ut plures firmant, vireant quod pluribus est vir,
Dicitur, ut credo, magis a virtute virendo.
Joannes de Garlandia in Synonymis :
Baro, baronis, gravis aut authenticus est vir.
Denique Glossæ MSS. : Baro Gr. Lat. vir fortis, unde Barones. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 153.
Barones igitur Ministri appellati, non modo Persii et Isidori ævis, sed etiam longe postea : siquidem Barones Regis vocatos infra ostendemus regios ministros, et qui ex Regis familia erant. Unde non mirum, si traductam hanc vocem ad viros magnates passim legamus, qui principibus ipsis obsequia et ministeria sua præstabant, seu ex officii ratione seu ex beneficiis ac feudis, quæ ad ejusmodi obsequia impendenda iis indidem conferri solebant. Quinetiam jam inde ab ipsa Augustini tempestate, Barones dicti videntur viri nobiles Principum obsequiis et servitio addicti, vel certe viri militares, et qui primas tenebant in aulis Regum. Is enim Serm. 48. ad Fratres in eremo :
Ubinam est Cæsaris corpus præclarum, ubi apparatus deliciarum, ubi multitudo dominorum, ubi caterva Baronum, ubi acies militum ?
Et Serm. 68. ad eosdem :
Dic ubi Imperatores et Reges, ubi Principes aut Barones, ubi aurum et argentum ac ornamenta eorum ?
Hæc recentioris cujusdam impostoris, non Augustini, verba sunt. Quibus in locis Barones ii forte fuerint, qui in obsequiis Principum versabantur, ita ut numerosum eorum ac nobilem famulatum indicare voluerit Augustinus. Quemadmodum autem famulos, homines vulgo etiam appellabant, ita Franci ac cæteri Boreales populi, postquam Galliam invasere, vel Italiam, Barones quosvis viros nominarunt. Ita enim in eorum Legibus
Baro vel Barus, pro Viro quovis, non [] semel usurpatur. Gloss. Philoxeni : Baro, ἀνήρ. Lex Sal. tit. 33. § 1 :
Si quis Baroni viam obstaverit, aut eum impinxerit 600. den. qui faciunt sol. 15. culpabilis judicetur.
Lex Ripuar. tit 58. § 12 :
Si quis hominem regium tabularium, tam Baronem quam feminam, de mundeburde Ecclesiæ abstulerit, etc.
Lex Aleman. tit. 76 :
Si quis mortaudit Barum vel feminam, etc.
Tit. 95 :
Si Barus fuerit qui feminam percusserit.
Ita etiam Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 3 :
Si quis homicidium perpetraverit in Barone, libero vel servo, vel ancilla, etc.
Rothar. 14. ubi Glossa innuere videtur virgulam post barone tollendam esse. Et tit 13. Rothar. 17. :
Si quis ex Baronibus nostris ad nos venire voluerit, securus veniat ;
id est hominibus. Vide V. Cl. Steph. Baluzium in Notis ad Capitul. pag. 999. 1000. Annal. Sangall. Baluzii ap. Pertz. vol. Scriptor. 1. pag. 63 :
Anno 805. perrexit domnus Karolus in Saxonia ad Holdistede et multis Barones et mulieres inde adduxit.
Sed et etiamnum Hispani Varones, quosvis viros seu homines vocant. Vetus Poema de Alexandro, apud Bivarium :
Entendio Alexandro luego las volentades,
Dixoles : ya Varones quiero, que me oyades.
Vide Diezii Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 26. Eicchorn. Histor. jur. Germ. § 48. not. a.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1218. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 60. col. 2 :
Ponit Stephanus Chautardus, quod quando Bertrandus venit ad ipsum, in loco ubi fuit rixa, ipse dixit, Barones, illam erbam collegistis in eo, quod est domini episcopi, et non asporlabitis eam.
Qua acceptione, Baron dixerunt nostri, de viris etiam supremæ dignitatis potiorisque ordinis. Pactum matrim. inter Hugon. ducem Burg. et Beatricem sororem Theobaldi Navar. reg. et comit. Camp. ann. 1258 in Chartul. Camp. ex Cam. Comput. Paris. ubi prædictus Theobaldus inscribitur noble Baron par la grace de Dieu roi de Navarre, conte de Champagne et de Brie palatin, etc. Charta ann. 1263. ibid. fol. 209. col. 1 :
Nos Guiz, par la grace de Dieu evesques de Langres, faisons savoir à touz cels, qui verront ces présentes Lettres, que nos avons faite tele compaignie antre nous et honorable Baron Thiebaut, par la grace de Dieu roi de Navarre.
Alia Guil. episc. Metens. ann. 1267. ibid. fol. 218. v° :
Faisons savoir... que de toutes querelles... antre noble Barron Ferri duc de Lorraigne et margis et nos, etc.
Ch. Margar. Tornod. comit. ann. 1292. in Chartul. Pontiniac. pag. 166 :
Pour raison d'une composition eu et faite entre nous et lidiz religieux, ou non de leur église, par très noble Baron Robert duc de Bourgoigne, nostre chier oncle ; etc.
Quæ latine sic reddentur ibid. pag. 169 :
Per nobilem virum Robertum, etc.
Atque inde forsitan vox Baro pro marito apud nostros usurpata legitur, quem vulgo Homme vocant. Nisi Baronum appellationem viris ac maritis suis dederint uxores, quomodo Dominorum, ita ut et Barones et Dominos, eos appellaverint honoris causa, tanquam rerum suarum atque adeo corporis sui dominos. Sic enim uxor maritum suum compellat apud Marculf. lib. 2. form. 17. cum ipsa ejus se ancillam profiteatur :
Itemque ego illa ancilla tua, domine et jugalis meus ille, in hoc testamentum promptissima voluntate scribere atque perpetua conservatione rogavi, ut si tu [] domne et jugalis meus mihi superstes fueris, etc.
Philippus de Beaumanoir cap. 63 :
Se feme appele qui ait Baron, li apiax est de nule valeur, sans l'autorité de son Baron ne se pot mettre en tel cas en cort por appeler.
Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 74 :
Feme qui ait Baron, ne peut faire apeau dou murtre, que par l'ottroi de son Baron.
Cap. 98 :
Se l'on appelle aucune chose feme qui aura Baron, et il la veut deffendre, il la peut deffendre de son cors ; et se il ne la veut deffendre, elle s'en peut deffendre par un autre Champion, etc.
MS. :
L'emperere à sa fille vient,
Le senescal par le main tient :
Fille, dit-il, soiés haitié,
Et courtoise, et bien affaitié,
Que vostre Baron vos amain,
Je le vous doins en vostre main.
Ita apud Littletonem Sect. 14. 15. 291. et alios passim. In Chron. Flandriæ vernaculo cap. 3. 8. 16. 28. 48. 69. 85. 113. etc. Vide Glossarium Saxonicum Somneri in Beorn.
Jam vero cum Barones æque dicerentur, et famuli et mariti, quod utrosque, ut supra observatum, homines vulgo appellarent etiam majores nostri : factum etiam inde, ut et vassallos, qui nullo medio sibi obnoxii erant, Barones vocarent Reges ipsi ac Principes : nam et ipsi vassalli homines perinde passim dicuntur, uti suo loco docemus, utpote peculiari Principum obsequio addicti ex beneficiorum et feudorum ratione, quæ ad id ab iis conferebantur, ut servitia sua impenderent, non modo in rebus militaribus, sed etiam civilibus, verbi gratia, in placitis. Inde igitur
Barones dicti Vassalli qui tenent terras suas immediate de Rege per servitium Militare et alia feudorum consueta servitia : quo significatu vocem hanc usurpatam passim constat. Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 1. § 6 :
Statutum est etiam quod quilibet Baro, vel alius tenens de Rege, etc.
Constit. Sicul. lib. 1. tit. 44 :
Per Comites, Barones, et eos qui a nobis tantum feuda in capite tenent, non qui Comitibus et Baronibus aliis teneantur, etc.
Matthæus Paris ann. 1110 :
Si quis Baronum meorum, Comitum, vel aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit.
Matth. Westmonast. ann. 1244. pag. 317 :
Fecit notificari per totam Angliam, ut Baro quisque terram tenens a Rege in capite, haberet prompta regali præcepto omnia servitia militaria, quæ ei debebantur, tam Episcopi et Abbates, quam laici Barones.
Charta Guillelmi Ducis Aquitaniæ in Tabulario Vindocinensi Ch. 83 :
Tunc Barones mei, qui me juvare debuissent, a fidelitate mea recedentes mihi graviter nocere cœperunt, etc.
Ex obsequii scilicet ratione, ac feudorum natura. Vide Beslium in Comitib. Pictav. pag. 516. 561. Guillelmus Guiart, dans la Branche aux Royaux lignages :
Mil deux cens goissante trois ans
Sans plus d'incarnation querre
Fist venir li Rois d'Engleterre
Des fiefs qui à luy appartindrent
Tous les Barons qui terres tindrent.
Cum ergo nobiles qui Regum servitio ascripti sunt, cæteris nobilibus præmineant, inde
Barones, dici cœperunt proceres ac magnates. Capitularia Caroli calvi tit. 15 Procer. Consil. apud Bonoil. ann. 856. Pertz. vol. leg. 1. pag. 447. :
Ea etiam quæ in Sparnaco de Episcopalibus Capitulis cum inlustribus viris et sapientibus[] Baronibus vestris observanda delegistis.
Hincmarus Epist.. 1. cap. 6 :
Nam si illi boni Barones post mortem Pipini cum duobus fratribus sic sano consilio egerunt, ut pax inter fratres Reges, et inter regni primores ac populum esset.
Ubi Barones et primores iidem sunt : quomodo Farones Burgundiæ appellat non uno loco Fredegarius Scholasticus regni istius proceres, siquidem iidem sunt cum Baronibus, quod censent viri eruditi. Aimoin. lib. 5. epist. 4 :
Episcopos, abbates quoque, plures etiam optimates et Barones sui regni gregarios fecit.
Hinc marchio Montisferrati Baro Italiæ nuncupatur ab Ottone Frising. lib. 2. cap. 12. Magnates istos Bers, vulgo nostri appellant ; eos vero qui et natalium prærogativa, prædiis ac possessionibus et vassallorum numero alios præcellebant, Hauts Bers, ut est apud Villharduinum n. 23. 51. id est, altos et majoris dignitatis Barones. Guillelmus Guiart ann. 1214 :
Fust Prince, un Ber, ou Eschancon.
 :
Amauris point li gentis et li Ber.
Neque aliam ob causam celebriores sancti eo nomine decorabantur. Froissart. vol. 3. cap. 30 :
Or eurent ils affection et devotion d'aller en pélérinage au Baron saint Jacques.
Fabul. tom. 2. pag. 182 :
Dame, dist il, et je me veu
A Dieu et au Baron saint Leu,
Et s'irai au Baron saint Jacques.
De ejusmodi supremis Baronibus, sed iis dumtaxat qui nulla Ducis aut Comitis dignitate gaudebant, ita Christina Pisana lib. du Tresor de la Cité des Dames, 2. part. cap. 9 :
Nous parlerons premierement icy ausdites Baronesses dont y a en France, en Bretaigne, et autre part, qui passeront en honneur et puissance moult de Comtesses est-il, quoy-que le nom de Baron ne soit si haut que de Comte. Mais moult est la puissance grande des aucuns Barons, à la cause de leurs Terres, et Seigneurie, et la Noblesse y est, dont leurs femmes tiennent moult grand estat.
Talis fuit Codiciacensis Dominus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barones, Itidem appellati, atque etiamnum appellantur in quibusdam Galliæ provinciis magnatum primogeniti. Vide Loisellum Tract. des Seigneuries cap. 7. n. 43. Qui usus etiam in Catalaunia obtinet, teste Fontanella Tract. de Pactis nuptialibus tom. 1. claus. 4. gloss. 10. Atque hinc est quod Besoldus in Thesauro ad v. Freiherren pag. 269. n. 52. vocis Baro ab Alemannico Baren, quod sumitur pro liberis seu filiis, etymon ducit. Vide Gloss. Juris Gall. tom. 1. pag. 138.
Barones præterea iidem qui Pares Curiæ. Chronicon Andrense pag. 389. et 580 :
Barones omnes, qui Pares Castelli vocantur.
Vide Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 39. 40. et in voce Pares.
Barones, Quivis vassalli. Ordericus Vital lib. 3. pag. 465 :
Hoc libenter confirmaverunt... et alii Barones eorum.
Barones Castellenses, apud Radulphum de Diceto ann. 1040. qui castella possident, qui ont chasteaux. Vide Murator. Antiq. Ital. vol. 1. col. 624. D.
Barones, in regno Aragoniæ, ut auctor est Vitalis Episcopus Oscensis, iidem sunt qui
Rici homines, qui scilicet pluralitate vassallorum decorantur
, cum quibus in exercitum pergunt, cum a Rege evocantur. Quo sensu etiam Franci Barones appellant, qui vexilla in [] præliis educunt, et cum, vassallis suis, præeuntibus iisdem vexillis in præliis pro Rege pugnant, uti pluribus docuimus in Dissertat. 9. ad Joinvillam pag. 190. 191. Exstat Charta Caroli Pulcri Regis Franciæ et Navarræ, qua Alphonsum de Hispania Baronem et Ricum hominem Navarræ creat : et ut Baronis et Rici hominis statum manutenere possit, eidem de gratia speciali 60. militias in regno suo Navarræ concedit, modo consueto tenendas et possidendas. Varones majores, in Testamento Ranimiri Regis Aragonum æræ 1099. apud Martinezium lib. 2. cap. 38. Gasse vetus Poëta, de Theobaldo I. Comite Carnotensi :
Thibaut fut né de France un des plus haus Barons,
Moult avoit par la terre chasteaux et fors maisons.
Alio loco :
Moult i ot riches hom, grant fu la Baronie.
Barones interdum accipiuntur pro quibuslibet dominis rerum immobilium, ut observat Skenæus ad Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ.
Barones in Alemannia sunt in duplici differentia. Alii enim dicuntur simpliciter Barones, alii Semper-Barones. Semper-Baro, is esse fertur, qui a nullo horum feudum habet, sed alii ab ipso ; adeoque liber est, ut nulli ad fidelitatis adstringatur juramentum, ut proprie Barones de Limpurg esse dicuntur. Est autem Alemannis inveteratus usus, et longe observata consuetudo, non magna, quantum conjicere possum, ratione suffulta, ut Baro Copulando sibi militaris et inferioris generis conjugem, prolem inde creatam degeneret atque debaronizet, filiique de cætero Barones minime vocitentur. Comites vero per connubium cum simplicis Militaris generis feminis, natos filios non decomitant ; sed si eorum filii itidem in Militarium genus nubant, extunc illorum demum proles decomitatur, Militariumque generis ordini deinceps connumeratur, quæ profecto observantia haud satis honesta esse videtur. Verba sunt Petri de Andlo lib. 2. de Imperio German. cap. 12. Vide Princeps. Mittermaier. Element. Juris German. § 378. not. 11. et 12.
Barones Regis, Magnates qui de domo et familia Regis sunt, vel certe majores Regis vassalli, qui de illo prædia sua nude tenent. Henricus Hutindonensis lib. 5. Histor. pag. 352. Adelwaldum, qui in acie occubuit ann. 3. Edw. Confessoris Baronem Regis vocat, quem Ministrum Regis, Florentius Wigorniensis. Liber Ramesiensis Ecclesiæ sect. 171 :
Unus ex Baronibus Edwardi Regis, Tostius nomine. Barones Regis Franciæ,
apud Westmonast. ann. 1140. Idem. ann. 1264 :
Fulco filius Warini Baro Regis occisorum in numero
fuit.
Barones Parlamentarii, in Anglia et Scotia, qui vulgo Lords of Parlement vocantur, ii sunt ex majoribus. qui a Rege nude pendent, et ad Parlamentum, sive Consilium publicum diplomatibus Regiis evocantur : nam constat in Anglia ut et in Francia, non omnes qui a Rege prædia sua immediate tenebant, ad Parlamenta admissos, cum nimius esset eorum numerus ; sed illos tantum qui proximi essent a Rege, et dignitate, et vassallorum numero cæteros anteirent : prout etiam in ipsis Baronum feudis factitatum suo loco ostendimus. Vide Pares.
Barones Scacarii, vel de Scacario, [] apud Anglos, appellantur Magnates, qui in Scacario judicum vice funguntur, quorum præcipuus, Capitalis Baro Scacarii appellatur. Mylords vulgo ii vocantur, id est, ad verbum, meus Dominus, seu, ut Galli efferunt, Messires, sicut hi qui sunt de majori nobilitate, quandiu scilicet hac dignitate gaudent : nam primitus ex Baronibus Curiæ deligebantur, hoc est, ex magnatibus, qui ratione feodorum a Rege nude pendebant, et ei hominium præstabant. Ut enim apud nos Pares ipsi non dijudicabantur, nisi a Paribus suis, hoc est, Baronibus ; ita apud Anglos ut auctor est Bracton.
Comites vel Barones non amerciabantur nisi per Pares suos, et secundum modum delicti, et hoc per Barones de Scacario, vel coram ipso Rege.
Horum prærogativam et auctoritatem sic prædicat Niger liber Scacarii parte 1. cap. 4 :
Illic (in Scacario) residet Capitalis Domini Regis justitia, primus post Regem in Regno ratione fori : et majores quique de Regno qui familiarius Regiis secretis assistunt : ut quod fuerit sub tantorum præsentia constitutum, vel terminatum, inviolabili jure subsistat. Verum quidam ex officio, quidam ex sola jussione Principis resident. Ex officio principaliter residet, immo præsidet primus in Regno, Capitalis scilicet Justitia. Huic autem assident, ex sola Jussione Principis, momentanea scilicet et mobili auctoritate, quidam qui majores et discretiores videntur in Regno, sive de Clero sint, sive de Curia ; assident inquam, ad dicenda jura, et dubia determinanda, quæ frequenter ex incidentibus quæ stionibus oriuntur. Non enim in ratiociniis, sed in multiplicibus judiciis excellens Scacarii scientia consistit.
Ex quibus conficitur Barones Scacarii desumptos ex Curia, hoc est, majori nobilitate, delectosque arbitrio Principis ; uti factitatum constat in Gallia, in Parlamentis, in quibus non considebant omnes qui nude a Rege pendebant, sed ex iis delecti, tam ex Baronibus quam ex Clero, seu ex Prælatis, qui ratione Regalium Regi nude erant obnoxii. Qui autem primitus ad nutum Barones Scacarii erant, ii postmodum facti sunt perpetui, et ascripti eidem Curiæ, quod sub Henrico III. vel Edwardo I. factitatum putat Spelmannus. Atque ii titulum hunc honorificum non diutius retinent, nisi quandiu in suo officio permanent. Unde autem Barones Scacarii dici cœperint, ita scribit Fleta lib. 2. cap. 26 :
Justitiarii ibidem (in Scacario) commorantes Barones esse dicimus, eo quod suis locis Barones sedere solebant, dum Comes Nortfolciæ et Marescallus Angliæ locum habuit in sedili, tanquam Capitalis Justitiarius Regis Angliæ, Rege in Regno suo non existente, cujus locum occupat hodie Thesaurarius, sed officium tamen occupare non potest. In lineaque ejus sedet Cancellarius de Scacario, juxta quem Barones, de quibus intuitu provectioris ætatis venerabilior esse videtur, propter quod sub ejus testimonio fieri debent brevia, etc.
Scribit Matthæus Paris ann. 1244. pag. 433. statuisse eumdem Henricum Regem,
ut duo Justitiarii eligerentur in Banco, et duo ibidem Barones in Scacario constituerentur
. Vide Matth. Westmon. pag. 385. 408. 429. Nicolaum Trivettum ann. 1264. Will. Thorn. pag. 1957. 2006. Cowellum, etc. Capitalium vero Baronum Scacarii catalogum contexuit Henricus Spelmannus, ex quo cuivis haurire licet.
Barones Terrarii, apud Will. de Podio Laurentii cap. 43. terris et prædiis [] divites, qui multa prædia possident. Vide Terrarii.
Barones majores aliquot in Francia recensentur, quorum jura et privilegia ferme eadem erant quæ Parium Franciæ et Comitum, quos Majores perinde vocabant, ut qui in suis Baroniis amortizandi et eleemosynandi facultatem haberent, ita tamen quod tenutæ non emembrentur, seu etiam deformentur, ut est in Statuto Philippi Regis ann. 1275. tom. 2. Ordinationum fol. 322. in quo qui hoc jure gaudere dicuntur, recensentur, Pares Franciæ primum, scilicet Comes Flandriæ, Duces Aquitaniæ, Burgundiæ, Britanniæ ; Comites Nivernensis, Atrebatensis, Andegavensis, et Marchiæ ; Comites alii, Blesensis, Antisiodorensis, Tornodorensis Drocensis, Claromontensis et S. Pauli, quibus accensentur deinde Domini de Narbona, de Bellojoco, et de Coucy. His tribus majoribus Baronibus duos alios Soliacensem et Credonensem addit Charta quæ describitur in Probat. Historiæ Guinensis pag. 67 :
Item vrai est qu'en ce Royaume, ainsi que on dit communément, a 4. Baronies notables et principales du Royaume, lesquelles sont Coucy, Craon, Sully, et Beaujeu. Item qu'entre les autres la Baronnie de Coucy qui est composée de trois Chastellenies, Coucy, la Fere, et Marle, est une des plus anciennes et des plus notables Baronnies de ce Royaume.
Le Grand Coutumier de France pag. 182. Edit. 1598. lib. 2. cap. 27. de Saisine en fief habet :
Nota qu'au Royaume de France ne souloit avoir que trois Baronies ; c'est à sçavoir Bourbon, Coucy, et Beaujeu.
Deinde addit :
Montpeiller est Baronie, et fût par acquisition qu'elle vint au Roy.
Denique adjungit :
Et veulent dire aucuns, que tout homme qui a haulte justice et ressort, se peut nommer Baron.
Quod hic de Borbonio dicitur, intelligendum est, quamdiu ad Archembaldi familiam pertinuit : et antequam Robertus S. Ludovici filius ea donaretur Baronia : de qua consulere potes Tillium in suo Recueil des Rois de France pag. 153. Montmorenciaci Dominos, Primos Franciæ Barones vocitatos, pluribus probat Duchesnius lib. 1. Hist. hujus Familiæ cap. 5. Hinc factum est ut Joannes le Coq quæst. 214. initio scripserit unicam fuisse in Gallia Baroniam, nempe Montmorenciacam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sed plures alias fuisse, easque numero 59. a temporibus Philippi Augusti nos docet ejusdem Regis Chartularium, cujus excerptum refertur in Glossario Juris Gallici, in quo sequentes
    <head rend="sc">Barones</head>
  • 1. Delphinus in Alvernia.
  • 2. Guido de Donna Petra.
  • 3. Guillelmus de Belli Joco.
  • 4. Iterus de Tociaco.
  • 5. Archembaldus de Soliaco.
  • 6. Odo de Dolis.
  • 7. Dominus Castri Radulphi.
  • 8. Dominus Montis Falconis.
  • 9. Dominus Virsonis.
  • 10. Dominus S. Aniani.
  • 11. Dominus Exoldunensis.
  • 12. Vicecomes S. Susannæ.
  • 13. Guillelmus de Rupibus.
  • 14. Robertus de Perenaio.
  • 15. Jubellus de Meduana.
  • 16. Amalricus de Credone.
  • 17. Guido de Laval.
  • 18. Vicecomes Thoarcensis.
  • 19. Guillelmus de Malleon.
  • 20. Gaufredus de Lezignen.
  • 21. Gaufredus de Castro Eraudi.
  • 22. Dominus Castelli.
  • []
  • 23. Dominus Montis fortis Amalrici.
  • 24. Dominus Montis Morenciaci.
  • 25. Dominus de Rupe.
  • 26. Dominus Livriati et Novi Mercati.
  • 27. Dominus Nigellæ.
  • 28. Dominus Cociaci.
  • 29. Dominus S. Walerici.
  • 30. Dominus Piquiniensis.
  • 31. Petrus Ambianensis.
  • 32. Rogerus de Roseto.
  • 33. Advocatus Betunæ.
  • 34. Buticularius Silvanect.
  • 35. Balduinus de Albing.
  • 36. Aymardus de Pict.
  • 37. Bernardus de Anduisia.
  • 38. Vicecomes Turenæ.
  • 39. Guillelm. de Montepessul.
  • 40. Fulco Paganellus Constab. Norm.
  • 41. Radulphus Tesson.
  • 42. Dominus de Orbec, et Longevil.
  • 43. Dominus Oliaci.
  • 44. Vicecomes Castriduni.
  • 45. Vicecomes Lemovic.
  • 46. Vicecomes Broc.
  • 47. Archembaldus de Combort.
  • 48. Nevilon de Vantador.
  • 49. Gaufridus Martians.
  • 50. Renaudus de Pontibus.
  • 51. Gifardus de Diderone.
  • 52. Gaufredus de Ranco.
  • 53. Gaufredus de Tonaio.
  • 54. Haymericus de Rocaforte.
  • 55. Guillermus Mainguot.
  • 56. Guillermus de Mauscio.
  • 57. Vicecomes de Cona.
  • 58. Pontius de Mirabel.
  • 59. Dominus de Altoforti.
Verum, ut rite monet V. Cl. de Lauriere, quamvis ii omnes Baronis nomine decorati fuerint, non tamen eadem prorsus ratione : Alii abs Rege quatenus Rege, alii ab eodem quidem Rege, sed quatenus Duce vel Comite provinciarum, quas acquisierat, nullo medio pendebant. Hinc autem factum est ut Pragmatici veteres dicerent, in Francia tres duntaxat quatuorve esse Baronias, quod totidem solum essent beneficiario jure obstrictæ Regno, aliæ vero Ducatibus vel Comitatibus, a Rege tamen possessis, solum essent obligatæ.
P. Carpentier, 1766.
Baronum index ex Glossario juris Gallici descriptus, sic emendari licet ex Reg. Phil. Aug. in Chartoph. reg. 34. bis :
  • 3. Guichardus de Bellojoco.
  • 9. Dominus Virsonii.
  • 14. Robertus de Petronaio.
  • 16. Mauricius de Creone.
  • 21. Vicecomes castri Eraut.
  • 30. Vicedominus Pinquingniaci.
  • 35. Balduinus de Albiniaco.
  • 40. Fulco Paganellus distinguitur a Constabulario Normanniæ.
  • 43. Dominus Osiaci.
  • 49. Galfredus Marciaus.
  • 51. Gifardus de Didonne.
  • 52. Galfredus de Rancore.
  • 53. Galfredus de Tanaio.
  • 55. Guillelmus Mencot.
  • 56. Guillelmus de Manseio.
  • 59. Dominus de Altoforti desideratur in Reg. laudato.
Baronum etiam appellatione donantur majores vassalli, qui non a Rege, sed a majoribus Baronibus nude pendebant. Liber Ramesiensis sect. 277 :
Concesserunt ante Barones Ramesiensis Ecclesiæ... quidquid fecerunt in Capitulo apud Ramsey.
Ita ibi non semel. Constitut. Siculæ lib. 3. tit. 22 :
Post mortem Baronis, vel Militis qui a Comite vel Barone alio Baroniam aliquam vel feudum tenuerit, etc.
Gervasius Dorobernensis [] ann. 1183 :
Protestatum est etiam... quod Electus Rofensis ante consecrationem suam homagium D. Cantuariensi Archiepiscopo debeat facere statim post electionem suam super Baronia quam tenet de eo.
Charta Willelmi Talemontensis castri Domini :
Et convocans omnes Barones meos, quos de diversis regionibus adduxeram, quosque in honore meo placitaveram, etc.
Infra, Optimates dicuntur.
P. Carpentier, 1766.
Barones appellati quoque Baillivi, ut pote præcipui dominorum feudalium ministri. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Audivit quod dominus Barralis dixit :..... Barones, ego præcipio vobis tanquam baillonos terræ meæ, quod si aliquis homo impediret vel faceret contrastum Artiguæ in herbis, etc.
De Baronibus in Germania vide Waitzii Indic. ad Pert. Leg. vol. 2. Eichh. Histor. Jur. Germ. § 445. Hullmanni Hist. Ordin. etc.
Barones Comitatus, apud Anglos, majores vassalli in singulis Comitatibus degentes, qui terras suas nude et libere de Rege tenent, unde et libere tenentes dicuntur, et Comitum judiciis ac comitiis intersunt, et cum iis jus dicunt. Leges Edw. Confess. cap. 15 :
Quod per hundredum colligerentur, et sigillis Baronum Comitatus sigillarentur, etc.
Leges Henrici I. cap. 30 :
Regis judices sunt Barones Comitatus, qui liberas in eis terras habent, per quos debent causæ singulorum alterna prosecutione tractari.
Hinc brevia Regia. ad ejusmodi Barones perinde ac ad Justitiarios et Vicecomites diriguntur.
Barones qui Socham et Sacham Habent, in Legibus Henrici I. cap. 10. id est, qui habent Curiam de suis hominibus, ut est in Legibus Edw. Confess. cap. 35. seu omnimodam justitiam et jurisdictionem altam, mediam et inferiorem super vassallis suis. Vide Curia Baronum.
Barones civitatis Londinensis, id est, cives seu homines de London, sed præsertim primarii istius civitatis. Matthæus Westmonast. ann. 1253 :
Talliantur cives Londinenses, quos Barones consuevimus appellare, quasi servi ultimæ conditionis.
Matth. Paris eodem anno, de iisdem :
Quos propter civitatis dignitatem et civium antiquam libertatem Barones consuevimus appellare.
Ann. 1258 :
Londinum destinati convocarunt totius civitatis cives, quos Barones vocant.
Charta Henrici III. de Libertatib. London. :
Barones civitatis London eligant sibi singulis annis de seipsis Majorem.
Eorum istud erat privilegium ut de nulla re responderent extra civitatem, præterquam de tenutis et contractibus forinsecis, ut auctor est Bracton. lib. 5. Tr. 5. cap. 14. Atque inde forte Baroniarum nomen datum domibus quas Barones Londinenses incolebant, in Placito ann. 14. Edw. 1. apud Spelmannum : nec scio etiam an eadem de causa Heroes Londonienses dicantur apud Ingulphum pag. 877. Id Porro privilegium magnarum civitatum et villarum exemptarum Burgensibus adscribit etiam auctor Fletæ lib. 2. cap. 54. § 8. lib. 6. cap. 37. § 15. quarum perinde incolæ Baronum titulo gaudebant. Nam Eboraci, Cestriæ, Warvici, Fevershami, et aliarum civitatum regiis privilegiis insignium cives, eadem Baronum appellatione donatos observat Spelmannus.
Quod etiam in aliquot Franciæ nostræ urbibus videtur obtinuisse : nam Barones cives Bituricenses et Aurelianenses vulgo quidam appellant. De Bituricensibus[] exstat Charta Ludov. VII. ann. 1145. in qua hæc habentur :
Quod si infra urbem (Bituricensem) aliquid forifecerint, pro laude Baronum ipsius civitatis emendabunt.
Vide Thomasserium Consuet. Bituric. part. 1. cap. 46. pag. 63. et Loisellum Tract. des Seigneuries cap. 7. num. 44. Scribit præterea Henr. Lebretus in Histor. Montalbanensi pag. 225. Consules, ejusdem urbis Barones se inscribere.
P. Carpentier, 1766.
Flavius Blond. lib. 5. decad. 2 :
Nam primarii urbis, quos nunc Barones, tunc capitaneos appellabant.
Barones de Quinque Portubus, seu Quinque portuum, vulgo appellantur in Anglia, qui degunt in quinque præcipuis Angliæ portubus, vicinæ Galliæ objectis. Hasting, Dover, Hith, Rumney, et Sandwich, villisque aliis ad easdem pertinentibus, Rye præsertim et Winchelsey. Hi propter antiquam nobilitatem summamque gloriam quam in regni defensione, in maritimis præliis reportarunt, non solum (quod hodie nullis præterea in omni Anglia contingit) Baronum appellatione honestantur ; sed amplissima illustrissimaque privilegia a priscis Regibus obtinuere. Quippe in Regis coronatione quatuor ex se electos mittunt, qui umbraculum supra ipsius caput deferunt, eademque die solemnibus epulis coram ipso a dextris accumbunt. Indicto etiam Parlamento non burgenses ut burgi, non cives ut civitates (ipsumque Londinum), nec Milites ut singuli Comitatus, sed duos peritos idoneos Barones e quolibet portu per breve regium jubentur mittere, qui et in Parlamentariis submonitionibus locum proximum obtinent a Baronibus Regni. Hodie tamen cum iis non consident, sed Communibus, uti vocant, immiscentur ; quod fieri cœptum anno 4. Jacobi Regis, uti pluribus refert Spelmannus, a quo quædam ex præallatis sumus mutuati. Porro præter recensita privilegia, illud erat potissimum, ut de nullo placito responderent, nisi apud Shypwey, ut est apud Bractonum lib. 5. Tr. 5. cap. 14. et in Fleta lib. 2. cap. 54. § 8. cap. 55. § 1. lib. 6. cap. 37. § 15. Baronum Quinque portuum meminerunt præterea Matthæus Westmonast. ann. 1293. pag. 419. Willelmus Thorn. ann. 1368. Baronum de Sandwic, Willelmus Thorn. ann. 1227. Baronum de libertate Dovoriæ, idem Scriptor ann. 1364. Vide Custodes Quinque portuum.
Ejusmodi privilegiorum auctorem Guillelm. Nothum facit Candenus in Cantio : Guillelmus, inquit, Victor, ut Cantium, quæ tanquam Angliæ clavis habetur, sibi firmius retineret, Connestabilem Castro Doverensi, eumdemque Limenarcham quinque portubus ex veteri Romanorum instituto præfecit. Hi sunt Hasting, Dover, Hith, Rumney, et Sandwich, quibus Winchelsey et Rie, ut præcipua et alia oppidula ut membra adjunguntur : quæ quia bello maritimo operam navare tenentur, immunitatibus gaudent magnis et multis, ipseque Limenarcha, qui semper est e proceribus fidei spectatissimæ, in sua jurisdictione Admiralli auctoritatem in plurimis aliaque jura habet.
At primum Joannem Angliæ Regem hasce immunitates sub hisce conditionibus quinque Portubus Anglicanis concessisse, scribit Henricus de Knyghton ann. 1207 :
Iste quoque Joannes fuit primus Rex Angliæ, qui unquam dotavit 5. portus Angliæ de libertatibus et consuetudinibus, quas usque ad moderna tempora [] clamant tenere pro sequela navigii, ad quod eodem tempore se perpetuo Regi Joanni obligaverunt, et hæredes suos invenire, quando et quo tempore guerræ Rex habeat necessitatem de eis, videlicet 5. portus antedicti rationaliter præmuniti, quoties Rex mandaverit eis, octoginta naves defensabiles propriis suis expensis per 40. dies, et capient deinceps stipendia a Rege ; et hæc fuit causa principalis hujus dotationis propter magnam necessitatem quam habuit de navigio ad passagium suum in Normanniam, quam illo tempore perdidit, ut ante dictum est, causa cujus dotationis adhuc clamant liberiores esse præ cæteris partibus omnibus Regni Angliæ.
Servitia autem quæ Regi debent, ea sunt, ex Willelm. Thorn :

Hastingus debet invenire 21. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone qui dicitur, ad quem pertinent tanquam membra unus vicus in Seford, Peveneselle, Hedneye, Wincheleye, Rye, Hamme, Wekesborne, Crenethe, et Forthclype.

Romene debet invenire 5. naves in qualibet navi 24. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinent Bromhelle, Lyde, Of marstone, Dengemares, et vicus Romenhale.

Hethe debet invenires 5. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Westmethe.

Dovoria debet invenire 21. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Folkstan, Feversham, Mergate.

Sandwicus debet invenire 5. naves in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Fordwicus, Recolver, Serre et Dale.

Summa navium 57. hominum in eisdem 1188. Summa sarconum in eisdem 57.

Servitium quod Barones quinque portuum præscriptorum recognoscunt facere ad submonitionem Regis per annum, si contigerit per 15. dies ad custum eorum proprium : ita quod primus dies computatur a die quo velæ navium erexerunt, usque partes ad quas tendere debent, vel ulterius, quando Rex voluerit ad custum ejus.

Vide Auctorem Fletæ lib. 1. cap. 22. § 8.
Qui vero hisce portubus præficiuntur, Custodes portuum maris, dicuntur apud Hovedenum in Ricardo I. pag. 784. et Matth. Paris ann. 1211. pag. 161. Custodes quinque portuum, apud eumdem Paris ann. 1236. pag. 288. ann. 1243. pag. 406. et alios. De his pluribus agit Seldenus lib. 2. de Dominio maris cap. 14. Diversi porro ab iis, quos Capitaneos et Custodes maris dictos annotat, qui Thalassiarcarum seu Amiraliorum munus obibant. In Chron. Alexandrino ann. 8. Phocæ occurrit nescio quis φρούξ λιμένος.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barolanus, An idem qui infra Baronulus, baronettus ? Sallas Malespinæ apud Baluz. Miscell. tom. 6. pag. 276 :
Inter quos (regnicolas) quidam Barolanus præcipue nomine Gezolinus de Marra, cujus progenitores de montibus Amalfiæ traxerunt originem, ad tractatus rerum domesticarum regalium familiaris admittitur.
F. idem quod Barensis.
Baronettos, pro Banneretis, de quibus egimus, et scribi et usurpari apud Scriptores Anglicos observat Spelmannus. Thomas de la More in Vita Edwardi II. sub. ann. 1321 :
Capitur Comes Lancastriæ, Barones, et Baronetti Commilitones ejus, et Milites 95.
Walsinghamus eod. ann :
Capti sunt et in custodia detenti Barones et Baronetti 22. Milites 68. etc.
Statutum Ricard. II. ann. 5 : []
Soit il Erchevesque, Evesque, Abbé, Prior, Duc, Counte, Baron, Baronet, Chivaler de Countée, Cittizien de Citté, etc.
Ita apud Henricum Knyghton. ann. 1296. At Spelmannus in Rotulis Parlamentariis MSS. iis locis, ubi Baronettos habent libri impressi, Banneretos scribi et ex MSS. restituendum monet. Sed vix cum illo censuerim Baronnettos, Barones seu magnates esse qui de aliis quam de Rege, terras suas tenent. Ut ut sit, constat ann. 1611. Jacobum Magnæ Britanniæ Regem novum Baronettorum Ordinem creasse, quem inter Barones Regni et Equestres classes constituit, diplomate quod descripsit Spelmannus. Hi jus non habent sedendi inter Proceres in superiori Camera Parlamenti, sed tantum in inferiori.
Baronissa, Uxor Baronis, vel virago, scilicet Baronis habens animum. Jo. de Janua, et Glossar. MS. Montis S. Eligii Atrebat. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 2. A. in Ordinatione Humberti II. super numero et ordine mensarum :
Item volumus et ordinamus quod dominæ de Anton. et Dominæ Burguæ et aliis Baronissis in hospitio cum domina Dalphina pro se solum comedentibus serviatur singulis diebus, tam in prandio, quam in cœna, per omnia sicut de Baronibus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Baronesse, in Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684. Italis, Baronessa.
Baronia, Prædium a Rege nude pendens, vel majus prædium, aut feudum. Gervasius Doroberniensis in Henrico 11. ann. 1163 :
Archiepiscopi et Episcopi... habent possessiones suas de domino Rege, sicut Baroniam, et inde respondent ministris et Justitiis Regis.
Constit. Siculæ lib. 1. tit. 39. § 2 :
De Comitatibus, videlicet Baroniis, civitatibus castris et magnis feudis, quæ in quaternionibus doanæ nostræ Baronum inveniuntur inscripta.
Adde tit. 41. lib. 3. tit. 4. Baroniæ vero a castro quod intra illius fines constructum est, nomen assumunt, ut est in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 14. § 1.
Tenere in Baronia, dicitur in Stabilimentis S. Ludovici lib. 2. cap. 46. qui jus nundinarum, castellaniam, peagium, et ligium estagium in suo feodo habet :
Qui a marchié, Chastellerie ou paage, et lige estage, il tient en Baronie, etc.
Hominium Joannis Avennensis Comitis Hannoniensis præstitum Philippo Pulcro ann. 1290. mense Sept. :
Et sciendum est quod prædictam terram tenebimus ab eodem et successoribus suis in Baronia, et eidem faciemus servitium cum quinque Militibus pro eadem, sicut alii Barones dicti Regni.
Charta ejusdem Regis pro Ludovico fratre :
Teneremur eidem fratri nostro assidere in terra cum nobilitate et Baronia 15. millia librarum parvorum Turonensium annui reditus,.... quæ omnia sibi in Comitatu et Baronia assignamus et assidemus.
In alia Joannis Regis ann. 1342. dicitur Comes Rociacensis tenere
à une foy et hommage et en Baronnie les terres de Blazon, de Chimelier, et de Mirebeau en Anjou.
Tenere in Baronia et Comitatu. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1279. laudata a Duchesnio in Probat. Hist. Ducum Burgund. pag. 93 :
Tenebunt in feodum ligium a dicto Duce, et ejus hæredibus in Baronia et Comitatu ad unum feodum et unum homagium... dictos Baroniam et Comitatum Cabilonensem,... ita tamen quod in prædictis quæ dicto Duci remanent, dicti Comes et Comitissa, et eorum hæredes nihil juris et Baroniæ vel dominii de cætero poterunt reclamare.
Testamentum Hugonis Ducis Burgund. [] ann. 1272. ibid. pag. 78 :
Civitatem Cabilonensem cum pertinentiis.... Baroniam Comitatus Cabilonensis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tenere per Baroniam, Jure Baronum, hoc est, supremo dominio, quamvis cum servitio feudali. Reg. Phil. Aug. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 195 :
Dominus Robertus Bertran tenet feudum a domino rege per Baroniam ; et debet domino regi servicium suum, scilicet quinque militum.
Et fol. 197 :
Henricus de Bellafago tenet feudum suum a domino rege per Baroniam, scilicet per servicium duorum militum.
Baronia Integra, apud Anglos dicitur constare 13.
feodis et tertia parte unius feodi Militis, quolibet feodo computato ad 20. libratas, quæ faciunt in toto 400. marcas
, in Modo tenendi Parliamentum, cap. de Laïcis ; uti
Comitatus 20. feodis unius Militis, quolibet perinde feodo computato ad 20. libratas, quæ faciunt 400. libratas in toto.
Apud Normannos videtur constitisse servitio quinque Militum. Regestum Philippi Aug. Herouvallianum fol. 167 :
Ricardus de Harcourt tenet honorem S. Salvatoris de Domino Rege per servitium 4. Militum : sed debebat quinque, quando Baronia erat integra.
Fol. seq. :
Guillelmus de Hommet Constabularius Normanniæ tenet de domino Rege honorem de Hommeto per servitium 5. Militum, et habet in eadem Baronia 22. feoda Militum ad servitium suum proprium, etc.
Baronias præterea appellarunt nostri, quatuor principatus in quos divisum fuit regnum Hierosolymitanum, quorum primus fuit regnum Hierusalem, quod propter sui brevitatem Principatum, seu Baroniam appellabant ; altera Baronia fuit Comitatus Tripolitanus ; tertia, Antiochiæ Principatus ; quarta, Comitatus Rohes. Ita Will. Tyrius lib. 16. cap. 29. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 30. 31. etc. Gesta Lud. VII. Regis Fr. cap. 17. Sanutus lib. 3. part. 7. cap. 1. Assisiæ Hierosol. Odoricus Rainaldus ann. 1291. n. 16. 17. etc.
Baroniæ, Regalia, seu majora dominia Episcoporum ac Prælatorum, quæ a Regibus in feudum tenentur. Matth. Westmonaster. ann. 1245. pag. 320. de Episcopo Cicestriensi :
Baronia ad Episcopatum pertinente privari meruit multo tempore.
Idem ann. 1253. pag. 352 :
Conventus tam de Baronia, quam de possessionibus Ecclesiæ, etc.
Pag. 275. de Electo Dunelmensi :
Susceptus a Rege, homagium ei de Baronia perficiens, etc.
Adde pag. 430. Matthæus Paris ann. 1240 :
Rex precibus amicabilibus mitigatus D. Episcopo Cestrensi Rogero.... Baroniam suam in pace benigne restituit.
Item ann. 1257 :
Ut Episcopi et Abbates decimam suam darent de baronis suis plenarie.
Articuli Episcoporum Angliæ in Addit. ad eumdem Paris pag. 131 :
Distringuntur Episcopi per Baronias suas, etc.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 280 :
Dicunt quod dictus Abbas et prædecessores sui nunquam tenuerunt in Baronia, sed per servitium unius Militis, et tenuerunt Abbatiam illam de domino Rege in Capite.
Adde pag. 299. Ea vero Regalia non unica, sed pluribus Baroniis constabant : tot enim erant Baroniæ, quot majora prædia. Thomas Stubbs in Episcopis Eboracensibus :
Rex iratus tres Baronias Archiepiscopatui Eboracensi ex antiquo collatas, et eidem annexas.... seisiri fecit.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 210 :
Pro Abbate Baroniam unam, et pro singulis Monachis qui cum Abbate contra dictum Regem processerant, singula feoda [] Militum arripuit.
Chart. Frider. II. Imper. ann. 1215. apud Pertz. vol. Leg. 2. pag. 226 :
Omne jus quod habemus in civitate Sorana cum rocca Sorelle, etc..... in Baronias sacrosancte Romane ecclesie,.... imperpetuum concedimus et donamus.
Id etiam obtinuit in Francia, ut Regalia Episcoporum et Ecclesiarum Baroniæ dicerentur. Joannes II. Lugdunensis Episcop. :
Sedes illa Archiepiscopalis, in qua nunc Pontificalis honoris consecrationem recepistis,.... plenissimam habet jurisdictionem, quam vos Baroniam vocatis, tam infra terminos Imperii, quam Regni Francorum.
Regestum Parlamenti B. continens Aresta ann. 1282. S. Martini fol. 63 :
Cum Episcopus Constanticus nobis conquestus fuisset, quod cum in villa sua de S. Laudo, quam tenet a nobis per Baroniam, tempore mortis prædecessoris qui essent pilloricum, scala et pala, quæ consumptæ sunt, etc.
Et fol. 79. fit mentio Baroniæ et jurisdictionis Episcopi Dolensis, et Baroniæ Archiepiscopi Remensis ; in 1. Regesto fol. 146. Baroniæ Episcopi Belvacensis, et in Charta Ludovici Reg. mens. Decemb. 1233. in Charta ann. 1307. Baroniæ Ecclesiæ Lugdunensis ; in Regesto Chartophylacii Regii 17. Baroniæ et temporalitatis episcopatus Lingonensis, etc. Ratione igitur harum Baroniarum, Barones interdum Episcopi appellantur. Appendix ad Gregorii Tur. Histor :
Burgundiæ Barones, tam Episcopi, quam cæteri Leudes, etc.
Nam non modo propter regalia, ut alii Barones, servitiis omnibus feudalibus obnoxii erant, sed etiam in Comitiis publicis seu Parlamentis sedere iis jus erat, cujus apud nostros usus infinita prostant exempla apud Tillium et alios. In Anglia vero Episcopos in Parlamentis publicis, eo nomine locum et sedem habere constat. Concilium Clarendoniæ habitum ann. 1164. art. 11. apud Gervasium Dorobern. :
Archiepiscopi, Episcopi, et universæ personæ regni, qui de Rege tenent in capite, habent possessiones suas de Rege, sicut Baroniam, et inde respondent Justitiariis et ministris Regis : et sequuntur et faciunt omnes rectitudines et consuetudines regias, et sicut cæteri debent interesse judiciis Curiæ Regis cum Baronibus, quousque perveniatur in judicio ad diminutionem membrorum vel mortem.
P. Carpentier, 1766.
Judicium ann. 1207. in Reg. Olim parlam. Paris :
Dictus episcopus (Catalaunensis) cum sit Baro et par Franciæ, et homo ligius domini Regis. etc.
Ita et Abbas S. Michaelis in periculo maris Baro dicitur, in Scacar. apud Cadom. ann. 1234. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 27. r°. col. 2.
Barones in Aragon. qui dicantur, vide in Rici homines.
Baronali Jure possidere, id est, quemadmodum Barones, vel supremo jure ac dominio in Bulla Paschalis II. PP. apud Ughel. tom. 1. pag. 996.
Barones Eleemosynarii, apud Stanfordium, et in Jure Anglicano, dicuntur iidem Archiepiscopi, Abbates, et Priores qui prædia sua Ecclesiæ a Rege tenent per Baroniam. Baronias enim suas ex Eleemosyna Regum perhibentur accepisse, licet ipsa prædia aliorum sæpe munificentia consecuti fuerint. Quomodo etiam apud nos Regalia Ecclesiarum censentur esse ex sola regia liberalitate iis olim concessa.
Baronum juria varia recensentur, quorum aliquot descripsit Philippus Bellomanerius in Consuetud. Belvacensi [] MS. cap. 58. qui eorum præcipuum fuisse, ait, quod castris ac forteritiis vassallorum suorum in propriis bellis ac negotiis uti iis fas esset, de quo more uberrimam Disputationem instituimus ad Joinvillam, quæ est trigesima.
Aliud præterea Baronibus privilegium adscribit, ut vassallorum tenementa ac prædia possint sibi asserere, si ea aut domibus vel munitionibus suis, vel baroniæ suæ communi utilitati noceant, facta rationabili aliorum prædiorum compensatione :
Més voirs est qu'il ne doit pas estre contraint au vendre, s'il ne li plaist, més l'escange soffisant ne pot il refuser.
Barones omnem justitiam habent in suis Baroniis Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 24 :
Bers si a toutes justices en sa terre, ne li Rois ne puet mettre ban en la terre au Baron sans son assentement.
Et cap. seq. dicitur Baro habere justitiam murtri, raptus, et incisionis, seu mulieris gravidæ vulneratæ :
Bers si a en sa terre murtre et rat et encis.
Et cap. 4. quod inscribitur, des cas de haute justice de Baronie, hi casus recensentur, traison, rat, arson, murtre, encis, et tous crimes où il i a peril de perdre vie ou membre, la ou l'en fesoit bataille. Id est, proditio, raptus, incendium, murtrum, incisio, et crimina omnia in quibus mors aut membrorum mutilatio indicuntur, et quorum probatio per duellum decernitur.
Baroniæ divisionem inter hæredes non admittunt. Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 24 :
Baronnie ne part mie entre freres se leur pere ne leur a fait partie, més li ainznez doit faire avenant bienfet au puisné, et si doit les filles marier.
Charta Willelmi Comitis Forcalquerii ann. 1211 :
Fuitque arbitrium Curiæ (Regis Franciæ) ad usus et consuetudines Franciæ hactenus approbatas : tale scilicet quod non audierant neque viderant, quod Baronia aliqua esset divisa pro hærede femina, in qua hæres masculus haberetur : sed hæres femina maritagium accipiebat a patre vel matre sua, vel fratribus suis, etc.
Petrus de Vineis lib. 6. Ep. 25. de Concessione castri :
Quod castrum ipsum a nobis et hæredibus nostris in Capitaniam teneat, et immedietate a nostra curia recognoscat : vivens jure Francorum, in eo videlicet, quod major natu exclusis minoribus fratribus et cohæredibus in castro ipso succedat.
Inquisitio facta anno circiter 1340. quam post Menagium integram exhibet V. Cl. de Lauriere tom. 1. Glossarii pag. 143. et seqq. : Car li usage de Toraine et d'Anjou et del Maine sont tel que nule Baronie ne se démembre, ains revient tout temps à l'ainzné à tenir et à exploiter par raison d'ainzneesse, et ainsi par toutes les terres et par toutes les appartenances de cestes trois Baillies : quod pluribus exemplis in eadem charta relatis comprobatur. Atque hinc est etiam quod Ingelranus Codiciacensis dominus, ut refert Guillelmus de Nangiaco in Vita S. Ludovici, coram rege respondere coactus fuerit licet
petens per Pares Franciæ si posset, secundum consuetudinem Baroniæ judicari,.... quod nimirum terram in Baronia non tenebat, quia terra de Bovis, et de Gorneyo, quæ a terra de Couciaco per fraternitatis partitionem decisa fuerat, illud dominium Baroniæ importabat.
His consona habent Consuetudines nostræ municipales a nobis laudatæ ad eadem Stabilimenta S. Ludovici. Vide Curia Baronum.
P. Carpentier, 1766.
Inter Baronum privilegia illud potissimum[] erat ut, quemadmodum par tantum a paribus, ita baro non nisi a baronibus judicari poterat ; cui edendo judicio tres aut quatuor sufficere pronuntiatum est in Scacario laudato apud Cadom. ann. 1234. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 27. r°. col. 2 :
Item judicatum fuit tres aut quatuor barones sufficere ad judicandum de placito ipsius abbatis (S. Michaelis) qui Baro est.
P. Carpentier, 1766.
Observatum est in v. Atturnatus per procuratores causas suas agere, citra regis prescriptum, nemini olim licuisse : at vero procuratores per literas constituere, et quidem ex regis consensu, solis Baronibus, atque inter eos supremis, erat concessum, ut colligitur ex eodem Scacario ibid. fol. 28. r°. col. 1 :
Attornatus non potest fieri per litteras, nisi magnus Baro hoc faciat de voluntate regis, et per litteras ipsius regis.
P. Carpentier, 1766.
Baronum quoque in Normannia hæc fuit prærogativa, ut septem homines suos immunes facerent a foagio, seu censu, qui, pro non mutanda moneta, regi exsolvebatur. Judicium ann. 1262. in Reg. Olim parlam. Paris. fol. 125. v° :
Dominus Oliverius Paganelli miles petebat septem homines liberos et quittos de foagio ; ratione cujusdam terræ, quam habuit a rege Angliæ, super quo exhibebat cartam : baillivo dicente e contrario, quod tres debet habere tantummodo, cum non sit Baro. Audita carta sua et confessione sua, quod non tenebat tanquam baro ; determinatum est quod non habebit septem homines liberos de foagio, sed tres tantummodo.
P. Carpentier, 1766.
Nil itaque mirum est, quod ratione ejusmodi privilegiorum, Baronum prædia pluris æstimarentur, quam aliorum nobilium. Id innuere mihi videtur Charta Theobaldi comit. Campan. ann. 1223. in Chartul. Camp. fol. 152 :
Quam terram debent assignare ad pretium factum rationabiliter, quantum valere potest ad Baronem, non ad assisiam terræ.
Baroniæ, titulus quibusdam præterea majoribus prædiis attributus ex privilegio Regum speciali : sed hoc serius in Anglia obtinuit. Observant enim Spelmannus et Edwardus Cokus ad Littletonem sect. 1. et 9. Ricardum II. anno regni sui 8. Christi 1387. Joannem de Beauchampe de Holt Senescallum Hospitii Regii, in unum Parium et Baronum Regni præfecisse, statuisseque, ut
idem Johannes et hæredes masculi de corpore suo exeuntes statum Baronis obtineant, ac Domini de Beauchampe, et Barones de Kidesminster nuncupentur
.
Baronia, Ordo nobilium, Baronum, Baronatus. Epistola Ludovici VII. Reg. tom. 4. Hist. Franc. pag. 583 :
Postulationibus Cleri, et assensu Baroniæ, toti regno pacem constituimus.
Infra :
In pacem istam juraverunt Dux Burgundiæ,.... et reliqua Baronia quæ aderat.
Henricus de Knyghton :
Et obsederunt Athelstanum cum Baronia sua in civitate. Vacce,
Vetus Poëta Gallicus :
Moult i ot riches hom, grant fu la Baronnie.
Jo. Villaneus lib. 6. cap. 37 :
Con tutta la Baronia di Francia.
lib. 7. cap. 21 :
Il Re Carlo con tutta sua Baronia entro in Fiorenza.
Cap. 26 :
Col fiore di sua Baronia.
Baronagium, Baronum seu magnatum ordo, ἀρχοντιϰόν Annæ Comnenæ Lib. 1. Alexiad. pag. 11. Matth. Paris. ann. 1239 :
Illustris Rex et totum Francorum Baronagium.
Adde pag. 605. 634. Matth. Westmonaster. ann. 1238 :
Rex [] Henricus sine consilio Baronagii sui maritum Richardum de Clare, etc.
Walsinghamus in Edw. I :
Hoc anno Rex de consilio Baronagii Walliam intravit.
Apud Johannem Villaneum lib. 7. cap. 10. Baronnaggio, idem sonat ac Baronis dignitas.
Barnagium, vox abbreviata ex Baronagium, seu potius conficta ex Gallica Barnage. Matth. Paris ann. 1242 :
Dominus Rex de consilio Barnagii sui, etc.
Ann. 1244 :
Supposuit se dispositioni et censuræ Regum Francorum et Anglorum, ac Barnagii regnorum eorumdem.
Adde pag. 501. 445. 659. et Guil. Prinneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 618. . MS :
Mont fu grant le Barnage que Rou out amené.
MS :
Li jors approche, et li Barnage vint,
Haute est la feste que l'Empereur tint.
Le Roman de Guillaume au Court-nez MS :
De l'ost de France amenray tel Barnage.
Guillelmus Guiart. MS. ann. 1179 :
Fist assembler tout son Barnage.
Alibi :
A grant ost et à grant Barnage
La refu par lui le veage
De S. Jaques si aquités,
Qu'il i prist cent et sis cités.
Et anno 1248 :
Le Roi monte et tout son Barnage,
Et se rengent és sablonieres.
Sed et sæpe vox Barnage, pro nobilitate generis et natalium usurpatur. Le Roman de Garin :
Moult fu pruz et Chevalier gentil,
De haut Barnage, et de moult riche pris.
Le Lucidaire MS :
S'a grant joie, et ses grans Barnages,
Verra-on tourner à hontage.
Interdum pro ipsa animi magnitudine. Vetus Poëta MS :
Que conquis ot li Ber par son Barnage grant.
Ita ber pro generosus, magnanimus.  :
Sor le chancel monta Hunaut le Ber.
Infra :
Hé Hunaut sire, franc Chevalier et Ber.
Le Roman de Florimon MS :
Florimons fu gentis et Ber.
Vide supra Barnagium 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baronatus, Baronis dignitas. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 82. ex Literis Jodoci Marchionis Brandeburg. de nobilitate avita Tettaviorum :
Omnes ut ei concedamus coram nobis et consiliariis nostris vetustatem suæ stirpis, et similiter Baronatus sui originem ab antecessoribus suis probare.
Barnatus, quasi Baronatus, Ordo Baronum. Capitula Caroli Calvi tit. 21. Apud S. Quintin. ann. 857. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 456. :
Deus omnipotens nobis donet, ut vestram fidelitatem et vestrum adjutorium, quæ semper contra nos cum omni Barnatu demonstrastis, vobis sic merere possimus, sicut antecessores nostri vestris antecessoribus in bene meruerunt, etc.
Ubi vir magnus Sirmondus ad Capitul. pag. 43. Barnatum hoc loco interpretatur fidem et observantiam, quæ Barones et Regis vassallos in primis decet. Sed vix est ut assentiar, cum potius[] videantur, cum omnibus Baronibus, hæc verba sonare : nam ita Barné usurparunt nostri. Philippus Mouskes ex Bibl. Regia :
Cilderis fut lues couronnés,
Car loet la tout li Barnés.
Vetus Poëma MS. de Vulpe Rege coronato :
Par son maintiens, dont li renons
Estoit ja par tout si alés,
Que meismes tout li Barnés
Prisent del tout si sa maniere.
MS :
Le sert li Cuens o molt riche Barné.
MS :
Et commanda à son riche Barné ;
Communément fussent trestuit armé.
Alibi :
Nul le regarde de France li Barné.
Rursum :
Lors si irai à mon riche Barné.
P. Carpentier, 1766.
Baronalis Dignitas. Vide supra Bannerialis.
P. Carpentier, 1766.
Baronicalis, Baronitalis, Ad baroniam pertinens. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1121. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 636. col. 1 :
Ad honorem autem et exaltationem ipsius monasterii (Tironensis) ipsum regia nostra munificentia omnibus, tam aliis castellanicis quam Baronicalibus insigniis, juribus et prærogativis in perpetuum dotamus et insignimus.
Alia Yvonis episc. ann. 1114. ex Tabul. episc. Carnot. :
Ipsi monachi Tironenses.... acquisitum sive dono, sive emptione, vel alias, in manu mortua libere in perpetuum teneant et possideant a.... dominio et superioritate, tam castellanicis, Baronitalibus, quam aliis quibusvis... liberum et quittum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baronuli, Iidem qui supra Baronetti seu Banneretti, apud Rymer. tom. 13. pag. 349 :
Damus autem universis Vicecapitaneis, Locatenentibus, Baronibus, Baronulis, Dominis, Nobilibus, Militibus, Magistris, Marinariis, Hominibus ad arma, etc.
Et pag. 364 :
Baronum, Baronulorum, Dominorum, etc.
Similiter infra pluribus in locis.
P. Carpentier, 1766.
Barones, Astrologi nuncupantur, apud Martin. del Rio in Disquisit. magic. part. 2. quæst. 4. sect. 6.