« »
 
[]« Scach » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 325c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCACH
SCACH, Scachus, Latrocinium, vox Germanica. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 3. 7. Otto II. cap. 6. :
De furto aut Schaco, si ultra 6. solid. fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur præcipimus.
Decretum Ottonis II. Imp. apud Goldastum tom. 3. Constitut. Imperial. pag. 310 :
De furto, vel Schalco, si ultra 6. solidos fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur præcipimus.
Leg. Scaco : nam Schalc, in Glossario Theotisco Lipsii servum sonat. Vide Pertz. Leg. tom. 2. pag. 33. Charta MS. Ludovici Imp. ann. 1329. pro Monetariis Papiensib. :
Excepto homicidio, raptu virginum, robaria seu Scacho, quibus casibus teneantur subire suorum judicum examen et judicium.
Vide Henric. VII. Imper. edict. de monet. Italiæ ann. 1311. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 518. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. radice Scâh tom. 6. col. 411. supra Scaccum.
Scachcator, Latro. Capitula Caroli C. tit. 12. § 13 :
Ego ill. ad salituram, illud malum quod Scach vocant, vel tesceiam non faciam, nec ut alius faciat consentiam : et si sapuero qui hoc faciat, non celabo ; et quem scio qui nunc latro aut Scachcator est, vobis Missis Dominicis non celabo, ut non manifestem.