« »
 
[]« Scævitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 326a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCAEVITAS
SCÆVITAS, Iniquitas. Glossæ Isid. Pro Fortunæ malignitas, infelicitas, apud Apuleium lib. 4. Metamorph. :
Sed mihi cum fide memora, oro, quod tuum factum Scævitas consecuta in meum convertit exitium.
Idem lib. 4 :
Sed agilis atque præclarus ille conatus fortunæ meæ Scævitatem anteire non potuit.
Occurrit rursum lib. 7. et 9.
Artium scævitas,
id est, earum abusus ad vitia et pravos mores, apud Ammianum lib. 30. cap. 12. Arnobius lib. 2. adv. Gentes :
Scævitas innumerabilis vitiorum.