« Scafones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 326b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCAFONES
SCAFONES. Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 29. edit. Colon. de Canonicis
Regularibus :
Cortibaldum insuper, subaros quoque in hyeme, sotulares habeant in æstate, caligas tam lineas quam laneas, et Scafones similiter habeant duplicatos, capas nigras singuli de mantellario, etc.Regula Ordinis Canonicorum S. Marci de Mantua, in Regesto Alexandri IV. PP. anni 7. ex Bibl. Regia :
Item duo femuralia, duo caligæ laneæ ; et quatuor lineæ sine pedulibus, quatuor Scuffones,Italis Scuffione, est major Coiffia : sed hic Scaffones, vel Scuffones, pedes spectare videntur.(sic)et duo subtellares, et duo bottæ filtratæ, etc.
P. , 1766.
◊ Idem quod
Chiffones. Vide in hac voce. Et sane, ut observat Muratorius tom. 2. Antiq.
Ital. med. ævi col. 432. Italis scofoni primo nihil aliud fuisse
videntur, nisi tegumenta pedum ; dehinc vero ad crurum sive tibiarum indumenta, ut apud
Lombardos, translatum est istud vocabulum. Hinc, potius quam a scapha, deducendum
opinor vetus Gallicum Escafignon, quo calceamenti genus significatur. Lit. remiss.
ann. 1459. in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 159 : Le suppliant fust à la place Maubert chez ung cordouennier ;... et print... trois paires d'Escaffignons de cuir.Stat. ann. 1472. in Reg. 197. ch. 366 :
Item que tout ouvrage, tant de chausses que d'Escafignons ou chaussons, etc.Vide infra Scoffones.