![[]](img/image.png)
SCANSARE, vox Italica, Amovere, defendere. Inquisit. ann. 1252. apud Murator. tom. 1.
Antiq. Ital. med. ævi col. 813 :
Et canonici Scansabant eos ab angariis et collectis dictæ villæ Quartexanæ, sicut suos homines.Ibid. col. 815 :
Item dicit quod audivit dici, quod ipsi defendebant se, sicut homines de macinata, a collectis et oneribus dictæ villæ.