« »
 
[]« Scapton » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 335b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCAPTON
SCAPTON, Vas quoddam. Charta Adalberti Regis Anglorum in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 24. et in Chron. Willelmi[] Thorn. pag. 1762 :
Missurum etiam argenteum, Scapton aureum ; item sellam cum fræno aureo,... quod mihi xenium de D. PP. Gregorio directum fuerat.
Ignotus Casinensis in Histor. Longob. cap. 10. de Siconolfo Principe Beneventano :
Abstulit de S. Benedicto.... in agrifis baciam unam, et Scaptonem unum, Constantinopolitano deaurate fabrofacte vasa opere. Scapton
mendose, pro Sceptrum, his locis scriptum putat Somnerus, vix tamen est ut assentiar, tametsi nihil aliud succurrit. Σϰαπτρίον pro σϰάφιον est in Glossar. med. Græcit. col. 1382. Idem videtur Scappo argenteus in Chron. Salernit. cap. 55. ubi var. lect. Scalpo.