« Scaramutia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 338a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARAMUTIA
SCARAMUTIA, Levis conflictus, Ital. Scaramuccia, nostris Escarmouche, quasi
scaramuccia, militaris cohors occultata : est enim Italis Muccire,
Occultare, nostris Musser. Sunt igitur proprie Scaramucciæ, conflictus
eorum, qui ex insidiis emergunt. Vide
Murat. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1289. Historia Obsid. Jadrensis ann.
1345. lib. 1. cap. 14 :
Nullus fere præteribat dierum, quin inimici mixtim Scaramutias, seu badalatios conficiebant.Adde cap. 28. Chron. Veron. ann. 1337. apud Murator. tom. 8. col. 651 :
IvitOccurrit passim apud Scriptores Italos quos publici juris fecit idem Muratorius. Skermuche, apud Jacobum Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 5. et alibi.(Petrus Rubeus)in obsidionem castri Montissilicis, et ibi pugnando in quadam Scaramucia, per unum peditem de intrinsecis percussus est de quadam lancea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarmutia, Eodem significatu. Memoriale pro Mag. Alberto apud Marten. tom. 1. Anecd. col.
1671 : Item. De gentibus armorum dispositis in Italia, mille videlicet lanceis, et aliis multis armatis, qui debent venire in occursum domini nostri Regis, postquam intraverit in Italiam ad præparandum passus et faciendum Scarmutias more stipendiariorum Italicorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scaramuzari, Velitari, ab Ital. Scaramuzzare, Gallice Escarmoucher. Castellus in
Chron. Bergom. ad ann. 1402. apud Murator. tom. 16. col. 899 : Interfectus fuit Augustinus filius Merleti de Papis sub Bombonoso, qui iverat ad videndum Scaramuzari cum illis de Paltranica ad Pluditiam.