« »
 
[]« Scarlatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 340a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARLATUM
SCARLATUM, Scarlata, Squalata, Coccus, vel Coccinus, vel pannus coccineus : Anglis : Scarlet, Francis Escarlate. Matth. Silvaticus :
Coccus vel Kermes, Arab. Karmas, vel Nervas, Hermen, Latine vero grana tinctorum, unde tingitur Scarlatum : unde dicitur de Christo, quod fuit vestitus veste coccinea, i. tincta cocco, scilicet granis de Scarlato,.... est autem bonus coccus Galeticus et Armenus, et secundus Asianus, et Lecius : Hispanus vero omnium novissimus sit.
Quidam ex Arabico Yxquerlat, quod idem sonat, deductam vocem volunt. Vide Grimm. Gramm. German. tom. 2. pag. 607. ubi glossa Scarlahhan, Pannus rasilis. Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 415. Will. Brito lib. 9. Philippid. pag. 206 :
Et quas huc mittit varias Hungaria pelles,
Granaque vera quibus gaudet Squalata rubere.
Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 4 :
Præmiserat autem Dux munera multa et optima juxta morem terræ nostræ, equos pulcherrimos sellatos, et vestitos, loricas, gladios, vestes de Scarlato, et vestes lineas tenuissimas.
Lib. 3. cap. 5 :
Non solum Scarlatico, vario, grisio, sed etiam purpura et bysso induuntur.
Vincentius [] Belvac. lib. 32. cap. 94 :
Significantibus autem Tartarorum nuntiis, quod Rex etiam valde carum et gratum haberet de Scarleta tentorium, etc.
Gervasius Tilleberiensis MS. lib. de Otiis Imper. Decis. 3. cap. 57 :
Vermiculus hic est, quo tinguntur pretiosissimi Regum panni, sive serici, ut examiti, sive lanei, ut Scarlata.
Charta Willelmi Comitis Pontivi ex Tabular. Abbatiæ S. Mauritii Sabaud. :
Contuli.... xiii. libras Paris...... ad emendas xx. ulnas Scarlatæ.... ad facienda caputia quæ prædicti Canonici in signum martyrii BB. MM. Mauricii sociorumque ejus jure ordinis et consuetudinis in ecclesia gestare rubea dinoscuntur.
Acta Concilii Lugdunensis ann. 1274 :
Quibus (Tartarorum nunciis) dominus Papa fecit fieri vestes de Scarlato more Latinorum.
Utuntur Andreas Aulæ Regiæ Capellanus in Amatoriis, Statuta Cluniacensia Petri Venerabil. cap. 18. Matth. Paris ann. 1134. Cæsarius lib. 11. Miracul. cap. 18. Gervasius Dorobernensis pag. 1522. Rodericus Toletan. lib. 7. de Reb. Hispan. cap. 1. Magnum Chronicon Belgicum pag. 217. Thwroczius, et alii. Adde Frideric. Sandium in Consuet. feudal. Gelriæ pag. 299. Speculatorem in Speculo juris lib. 4. de Libell. concept. et Menag. in Etymol. Gall. v. Ecarlate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarletum, Eadem notione. Chron.
Zantfliet
, apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 356 :
Factaque est solemnis processio, sequentibus eum (Ducem Lancastriæ) Ducibus et Nobilibus, vestitis colobiis longis de Scarleto foderatis.
Chronico Mutin. apud Murator. tom. 11. col. 110 :
Insuper a dicta porta civitatis ad pontem Reni facientes equos currere ad pallia et Scarleta.
Adde Chron. Domin. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 708. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Squarlatum, Eodem intellectu, in Testamento Hugonis Aycelini Cardinalis ann. 1297 :
Volumus tamen quod cuilibet fratrum sociorum nostrorum qui nobiscum erunt tempore mortis nostræ, detur una roba de Squarlato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Escallata, Pari significatione. Comput. ann. 1239. ex Biblioth. Reg. :
Pro duabus capis de Escallata, etc.
Escarletum. Matth. Paris. ann. 1237 :
Obtulerunt telas de Escarleto, et vasa pretiosa.
Et ann. 1248 :
Dedit enim eis vestes pretiosissimas, quas Robas vulgariter appellamus, de Escarleto præelecto.
Will. Neubrig. lib. 3. cap. 23 :
Et statutum est, quod.... nullus vario, vel griso, vel sabellinis vel Escarletis utatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarlatus, adject. Coccineus. Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 522 :
Sed induti omnes vestibus Scarlatis, datumque eis pariter vexillum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarlacteus, Scarlateus, Eodem intellectu. Vita S. Petri Parentii tom. 5. Maii pag. 92 :
Nunc colorem Scarlacteum, nunc aureum præferens.
Testament. Mariæ Reg. Aragon. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 488 :
Et capam meam guasnaciam, pallium et tunicam et pelliciam novam Scarlateam et mantellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarlaticus, Scarlatinus, Eadem notione. Acta B. Christinæ tom. 4. Jun. pag. 488 :
Nunc eam vestibus Scarlaticis induemus. Colicæ Scarlatinæ,
apud Lambertum Ardensem.