« »
 
[]« Scartio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 341b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARTIO
SCARTIO, Idem forte quod Scarritio, de qua voce supra. Charta Ingelranni D. Cociaci ann. 1235. pro Libertatibus villæ de Solers, etc. apud Thomasserium lib. 1. cap. 103 :
Et unusquisque hominum illorum unam quadrigatam vini in tempore musti, et etiam in tempore colendi, absque vuernagio (leg. vuionagio) per terram meam si equus * lunonorum, et quadriga ipsius sit, uno quoque anno ducere poterit, et si Scartiones et omne nemus illis defuerit, ipsi Præposito nostro Cociaci hoc ostendent, si vendere nemus et Scartiones ipsis voluerit, etc.
Malim de locis in culturam redactis vel redigendis intelligere : quæ notio voci Scarritio non convenit. Vide Scartus.
P. Carpentier, 1766.
Non idem est quod Scarritio, neque etiam Locus in culturam redactus vel redigendus intelligendus est, ut manifestum fit ex Charta Roger. Laudun. episc. in Chartul. S. Vinc. Laudun. ann. 1190. ch. 184 :
Si autem contigerit prædictum boschum pro Scartionibus ad silvagium poni ; major ipsius castellani pro unaquaque sarpa sex denarios Laudunensis monetæ habebit, et castellanus omnibus hominibus Scartiones incidentibus, de omnibus forisfactis, quæ fecerint in boscho, tam vivo quam mortuo, garandiam tenetur ferre.
Non idcirco tamen quid sit Scartio facile definitur : ramos seu ramusculos[] intelligo, ex quibus fascis lignea componitur.