« 5 scema » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 344c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCEMA5
5. SCEMA, Eidem Barthio ibid. pag. 11. ex Hist. Palæst. lib. 4. cap. 18. est Vaticinii
genus recentioribus Græcis familiare, quod numeris atque calculis putat fieri Retractat hæc Barthius pag. 35. ubi
recte Vafra consilia interpretatur. Locus est apud Bongarsium pag. 4. lin.
43. :
Novissime vero congregati omnes majores natu qui Constantinopoli erant, timentes ne sua privarentur patria, repererunt in suis consiliis atque operosis Scematibus quod nostrorum Duces, Comites seu omnes majores, Imperatori sacramentum fideliter facere deberent.