« »
 
[]« Scientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 354a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCIENTIA
SCIENTIA. Charta Henrici Reg. Angl. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 151 :
Sciant me reddidisse et præsenti carta confirmasse Balduco filio Gisleberti servienti meo totas egentias suas et ministeria sua cum liberationibus atque ministris et Scientiis pertinentibus.
Ubi legendum esse suspicor Sergentiis vel Servitiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scientia, Titulus honorarius, maxime ubi de appellationibus ad Principem est. Cod. Theod. lib. 11. tit. 29. leg. 2 :
Si quis judicum duxerit esse referendum, nihil pronuntiet, sed magis, super quod hæsitandum putaverit, nostram consulat Scientiam.
Pluries occurrit eodem titulo.