« »
 
[]« Scindula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 354c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCINDULA
SCINDULA. Isidor. lib. 19. cap. 19 :
Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur atque conjuncti : Scindulæ, eo quod scindantur et dividantur.
Ugutio :
Scindula, est latus asser, quo domus cooperitur, et Scindula est genus quoddam annonæ, quæ et scandella dicitur, et scandula potest [] dici idem quod Scindula, vel quod frangit saxum.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Scindula, Essaule de quoy l'en coeuvre les tois ; Esseau dicimus. Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 27. Roth. 287. :
Si quis de casa erectum lignum quodlibet, aut Scindulas furatus fuerit, etc.
Scindalas editum apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 40. Chronicon Fontanellense cap. 16 :
Porticum..... de novo fecit, et eam cooperiens Scindulas ejus ferreis clavis affixit.
Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 314 :
Basilicæ ipsius tectum, quo Sancti membra tegebantur, integrum atque incolume permaneret, ut ne minimum quidem ipsius tecti Scindula ruinæ tam terribilis ictibus læderetur.
In Vita vero Aldrici Episcopi Cenoman. n. 56. perperam edit. Scudulas, pro Scindulas. Adde Albertum Stadensem ann. 916. Scindulis contectam fuisse Romam annis 470. auctor est Plinius lib. 16. cap. 10. al. 15. ex Cornelio Nepote. Harum etiam mentio est apud Vitruvium lib. 10. cap. 1. ubi Scindulis, pro Scandulis, Turnebus lib. 22. Advers. cap. 18. et apud Vegetium lib. 2. cap. 23. Stewechius ex MSS. Codd. restituunt. Vide Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1170. Stephanium ad Saxonem Grammat. pag. 110. Guerardum ad Irminon. Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 166. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 522. voce Scindala.
Scindulæ, in censu passim occurrunt in Polyptycho S. Remigii Remensis :
Donant de argento s. 19. et den. 2..... scaritiones car. vs. circulos perticas 115. Scindolas 575. de jornariis sol. 7. d. 8.
Occurrit alibi non semel. Codex Censualis Irminonis Abb. Sangerm. fol. 3 :
Qui (mansi) solvunt... ad quintum annum Scindulas unusquisque c.
Ibid. fol. 29 :
Solvit... ad tertium annum Scindolas c.
Pluries ibi. Polyptychus Floriacensis :
Solvit unusquisque Scintulas 101. etc.
Tabularium Eccles. Augustod. :
In ancingia si est, pullos 3. ipso termino, Paschæ autem pullum 1. cum ovis 5. Scindulas 100.
Vitæ Abbatum S. Albani pag. 41 :
Domumque exquisitis naturæ necessariam nimis opportunam fecit quercinis Scindulis coopertam.
Chronicon S. Benigni Divionensis pag. 448 :
Debet in censu solidos 8. multones 3. Scindulas 100.
Porro σϰενδύλιον voce, videtur Scindulas intellexisse Hero Ctesibius in Belopœecis pag. 5 :
Καὶ ἐσχισμένος ἔστω ἐϰ τοῦ ἐπιϰεϰαμμένου ἄϰρου, ὥστε δίχηλον γενέσθαι, ϰαθάπερ τῶν λεγομένων σϰενδυλίων.