« »
 
SCINTILLA 1, SCINTILLA 2.
[]« 1 scintilla » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 355b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCINTILLA1
1. SCINTILLA, Brevis sententia ex alio depromta. Vide Scintillaris. Hinc
Scintillare. Laurentius Leodiensis in præfat. ad Hist. Episcopor. Leodiensium :
Laudanda est tamen Bertharii pia industria, qui de ipsis cineribus et ruinis incensæ urbis et Ecclesiæ, omnia, prout potuit, prædecessorum saltem Præsulum vel nuda nomina eruit, vel quædam gestorum nobis Scintillavit, i.
quasi per scintillam, seu breviter elucidavit.
[]« 2 scintilla » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 355b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCINTILLA2
2. SCINTILLA. Stat. collegii Fux. Tolos. ann. 1457. ex Cod. reg. 4223. fol. 236. r° :
Non autem interdicimus, quod si quis stomacho indispositus fuerit, possit intrare dictam coquinam et petere Scintillam brolii.
Id est, paululum brolii. Nostris alias Scintile, eadem acceptione, teste Borello Estincelles vero appellarunt auri bracteolas, quas Paillettes nunc dicimus. MS. :
Es limon ot assez de belles
Florettes d'or et Estincelles.