« »
 
SCHISMA, SCISMA 1, SCISMA 2.
[]« Schisma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 348c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCHISMA
SCHISMA, Schismaticus. Gloss. MS. Regium cod. 1197 : Schisma, scissura animarum. Schismaticus, qui abscissus est a Deo. Iso Magister in Glossis : Distat inter Scismaticum et hæreticum. Scisma, i. scissio : inde Scismaticus, qui a corpore Ecclesiæ aliqua novitate, sicut ille, (Novatus,) qui dicebat, hominem semel prolapsum criminali peccato nunquam posse resurgere. Hæreticus namque qui sectam suam colit. Hæresis enim secta, videlicet non credens unum Dum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sicut Arius. Sanctus Hieronymus in cap. 3. Epist. ad Titum :
Schisma ab Ecclesia separat : hæresis vero perversum dogma habet.
Sanctus Augustinus Homil. ii. super Matth. :
Schismaticos non fides diversa facit, sed communionis disrupta societas.
Idem de Fide et Symbolo cap. 10 :
Hæretici, de Deo falsa sentiendo, ipsam fidem violant, Schismatici autem discisionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant, quæ credimus.
Idem de Baptismo lib. 1. cap. 11 :
An non est in Schismate odium fraternum ? Quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia, nisi odium fraternum.
Cresconius Grammatic. apud eumd. August. lib. 2. contra Crescon. cap. 12 :
Hæresis est diversa sequentium secta : Schisma vero eadem sequentium separatio.
Idem Augustinus cap. 7 :
Dicitur Schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio, (neque enim et Schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur, qui faciunt,) hæresis autem Schisma inveteratum.
Faustus Manichæus apud eumdem Augustinum lib. 20. contra eumdem cap. 3 :
Schisma est eadem opinantem atque eodem ritu colentem, quo cæteri, solo congregationis delectari dissidio.
Etherius et Beatus adversus Elipandum Toletanum lib. 2 :
Schisma a scissura animarum vocatum est. Eodem enim cultu, eodem ritu credit, ut cæteri religiosi, sed solo Congregationis delectatur dissidio, ut cum cæteris communi nullo fulciatur consilio, et totum, quod sibi agere videtur, sanctum in suo corde esse putatur.
Pelagius in Epist. ad Viatorem et Pancratium, de schismaticis :
Non eos diversa sentiendi judicium, sed quædam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes, et contra Apostolicam Sedem temere credentes, pessima divisit opinio.
Vide Optatum lib. 1.
Schismarchæ, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 142. schismatum, seu motuum auctores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schismatiarcha, Schismatis auctor, princeps. S. Bernardus Epist. 126 :
Propter hoc reliquit homo suum illum patrem S. Innocentium (sic enim nominabat) et [] matrem suam S. Ecclesiam catholicam : et adhæret Schismatiarchæ suo, et sunt duo in vanitate una.
[]« 1 scisma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 356b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCISMA1
1. SCISMA, Modus, ratio. Acta passionis J. C. ex Cod. MS. Bibl. S. Vedasti Atrebat. :
Cursor enim videns adoravit illum, et facialem involutorium quem tenebat in manu sua expandit ante eum in terram dicens, Domine super hoc ambula ..... Et fecit cursor eadem Scismate sicut prius, deprecatus..... ut super ascendat et ambulet super facialem suum.
Vide Scema 1.
[]« 2 scisma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 356b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCISMA2
2. SCISMA, pro Schisma, Divisio. Roland. Patav. Chronic. Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 315 :
Sperabat forte quod in civitate Scisma vel seditio moveretur.
P. Carpentier, 1766.
Charta Henr. imper. ann. 1310 :
Omnem heresim et Scismam, extollentem se contra sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam exterminabimur.