« »
 
[]« Sclavina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 357b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCLAVINA
SCLAVINA, Sclavinia, Vestis longior, sagi militaris instar, Sclavis, ut videtur, familiaris, unde nomen mansit. Ugutio :
Amphibalus, vestis villosa, sicut est Sclavina.
Joan. de Janua : Armelausa, Sclavina. Italis Schiavina. Corona pretiosa : Σϰλαϐίνα, stragulum, σισύρα. Henricus de Knyghton :
Venire videbant virum elegantem cursantem, de una Sclavina alba vestitum.
Quo loco perperam Sclauma, legit Somnerus. Hac potissimum utebantur peregrinantes, ut observat Malbrancus lib. 10. de Morinis cap. 12. quod firmatur ex Chronico Andrensi :
Pedes incedens in habitu peregrini, qui vulgo dicitur Sclavina.
Herbertus de Miraculis lib. 1. cap. 25 :
Vidit ipsum instar alicujus Jerosolymitani, palma, pera et baculo insignitum, atque Sclavina coopertum.
Cæsarius lib. 12. Miracul. cap. 40 :
Peregrinus quidam de transmarinis veniens partibus Sclaviniam suam pro vino... exponens, etc.
Et mox :
Vestem peregrinationis suæ.
Idem cap. 42 :
Peregrinus quidam moriens Sclavinam suam Sacerdoti legavit.
Jac. de Voragine in Chron. Januens. [] apud Murator. tom. 9. col. 45 :
Anno Domini mccxxii. de mense Augusti venit Januam quidam Theutonicus nomine Nicolaus in habitu peregrini, quem sequebatur multitudo magna peregrinorum, tam magnorum quam parvorum, et omnes habebant Sclavinas crucibus insignitas.
MS. :
Qu'il viegne à moy ausement come espie,
S'ait Esclavine et bordon de Surie.
 :
Une Esclavine i vit renard
Que cil avoit deles son chief.
Rabbi Kimchius Esclavinam, pro veste vili usurpavit. Vide Bernardum Justinian. in Vita S. Laurentii Justiniani cap. 5. Vitam S. Andreæ Corsini cap. 5. etc. Italis Schiavina, est teges, coperta grossa di letto.
Σϰλαϐινίαν vero et Σϰλαϐινίσϰιον, pro jaculo leviori, cujusmodi utebantur Sclavi, apud Mauricium et Leonem sumi, annotarunt pridem Rigaltius et Meursius. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1392.
P. Carpentier, 1766.
Eodem sensu Esclavine legitur, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 338 :
Armez de diverses armeures et garniz d'ars et saietes ferrées et d'Esclavines, vinrent de nuit oudit prieuré,.... icellui varlet fery de sadite Esclavine Richart pere.
Sic nostri Sclavos Esclers appellarunt Fabul. tom. 1. pag. 101 :
Moult fu fors li abateis
Des mescreans, et li fereis ;
Bien estoient quinze miliers,
Sarrazins, Persans et Esclers.
L. Favre, 1883–1887.
Desuper positum paliaritium et mataratium cum duobus Sclavinis.
(Diar. Burchard. II, 411, an. 1497.)