« »
 
[]« Sclopetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 358b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCLOPETUM
SCLOPETUM, Sclopetus, Tormentum bellicum manuale, Gall. Escopette. Chronic. Estense ad ann. 1334. apud Murator. tom. 15. col. 396 :
Interim præparari fecit maximam quantitatem balistarum, Sclopetorum, etc.
Hist. pacificat. inter Rodulphum II. Imper. et Turcar. Imper. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 311 :
Janizarii præterea et hoc elogii bellici merentur, sua Sclopeta, bombardas, etc.
Appendix ad Vitam B. Lidwinæ tom. 2. April. pag. 364 :
Equites tantopere in altum Sclopetos exonerabant, ut nemo descendere auderet.
Vide Scopeta.
P. Carpentier, 1766.
Simoneta in Hist. Franc. Sfortiæ apud Murator. tom. 21. Script. Ital. ad ann. 1449. col. 535 :
Interim rumor vagatur... ita esse Mediolanensem aciem instructam, ut singuli singula gererent Sclopeta, genus sane tormentorum terribile admodum atque exitiale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sclopus, Eadem notione, in Append. laudata :
Sclopis in ædes jaculantes, multosque vulnerantes.
Mirac. S. Angeli tom. 2. Maii pag. 73 :
Renovabatur lætitia die xvi. per mascaratas, cavalcatas, quintanas, luminaria, explosiones Scloporum.
Addit. ad Chron. Estense ann. 1377. apud Murator. tom. 15. col. 545 :
Cum Sclopis et stridis in signum maximæ lætitiæ.
A sono quem edit Sclopus non dissimilem a strepitu qui fit complosis buccis, quique Scloppus dicitur, vocis origo deducenda videtur Carolo de Aquino. Vide Martinii Lexic. in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Scloppus, Eadem notione, in Fragm. hist. Senens. ad ann. 1432. apud eumd. Murator. tom. 20. col. 41 :
Habebat (Sigismundus imperator) milites quingentos ad sui custodiam, Scloppos (ita id genus armorum vocant) invisum apud nos antea, deferentes
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sclopetarius, Qui Sclopeto utitur, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 358 :
Nec cunctatus Demetrius cum Polonicis aciebus instructus, præmissis Sclopetariis peditibus, obviam processit.
Famianus Strada :
Tres illuc immittit Sclopetariorum cohortes.