« »
 
SCOPULUS 1, SCOPULUS 2.
[]« 1 scopulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 362a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOPULUS1
1. SCOPULUS, Cippus. Willel. de Podio Laurentii cap. 37 :
Cognita factione, Præceptor eos cepit, ponens in Scopulis, et constringens, quia omnia sunt confessi.
[]« 2 scopulus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 362a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOPULUS2
2. SCOPULUS, f. pro Copulus vel Copula, Pars scilicet forcipis, qua ambæ illius partes simul copulantur seu junguntur. Vide supra Copula 1. Acta B. Joan. Firm. tom. 2. Aug. pag. 463. col. 1 :
Accepit illud instrumentum ferreum, quo ignem aptamus, quod usitato vocabulo molles vocamus, et ipsum primum ad rectitudinem reduxit, et postea... sibi cinxit, et per illos Scopulos, quos molles in summitate consueverunt habere, unam extremitatem alteri sic immisit, ut circulus ipse ferreus circa corpus immobilis perduraret.