« »
 
[]« Scotoma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 365c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOTOMA
SCOTOMA, Gr. σϰότωμα, Capitis vel oculorum vertigo, visus obtenebratio et hebetudo. Isidorus lib. 4. Orig. cap. 7 :
Scotoma ab accidente nomen sumpsit, [] quod repentinas tenebras ingerat oculis cum vertigine capitis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scotomia, Eadem notione. Glossæ ad Alex. Iatrosoph. lib. 2. Passionum : Casus, i. Scotomiam, quia omnia videntur eadem. Arnolfus in Vita B. Ramuoldi sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 14 :
Demum tam gravem sub vitio pituitæ vel Scotomiæ incidit tentationem, quo ceteris membris officia sua sat vivide gerentibus, oculorum suorum penitus amiserit lumen.
Ubi aliena manu in MS. scriptum Scotomiæ monet Mabill. Scotoniæ minus bene editum apud Bolland. tom. 3. Junii pag. 415.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scotomaticus, Qui vitio Scotomatis laborat. Aldhelmus de Virg. cap. 11 :
Etiam perfectorum palpebræ graviter grossescunt, et qui putabantur pudicitia præditi, dum sæpe humanum fallitur judicium, quasi Scotomaticorum lumina tenebris obturantur.
Scotomatica passio
, morbus ipse. Mirac. S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 131 :
Pæne exanimis ante in terram proruit, nequaquam ut passione Scotomatica ictus, sed pro animæ illius (ut postea claruit) salvatione, immo magis nominis Dei laude, ipsiusque dispositione luminum delectabilium visu privatus, ac bimatu vel eo amplius in hujus cæcitatis permansit amaricatu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scotomare, Circumvertere, vertigines procreare. Theod. Priscian. de Diæta cap. 12 :
Salsum vinum caput Scotomat.