« »
 
[]« Scrama » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 366b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRAMA
SCRAMA, Spathæ latioris species, qua cæsim vulnus infligebatur, quod Schramme dici annotat Kylianus : unde apud nos, qui hac ratione vulnera infligunt, Escrimer dicuntur. Lex Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 9 :
Sic quoque ut unusquisque de his, quos secum in exercitum duxerit, partem aliquam zavis vel loricis munitam plerosque vero scutis, spatis, Scramis, lanceis, sagittisque instructos,... habuerit.
Hinc
Scramasaxus, Cultellus vulnificus, German. Schramsax. Gloss. Theotiscum Lipsii, Scher-sahs, novacula. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 46 :
Cum cultris validis, quos vulgus Scramasaxos vocant, infectis veneno....... utraque ei latera feriunt.
Ubi Gesta Francor. cap. 32. habent Scramaxaxos. Eadem Gesta cap. 35 :
Pergentibus reliquis personis ad metata sua, ipsi gladiatores percusserunt Regem in alvum Scramsaxis.
Vox confecta ex Scrama, et Saxa, de qua postrema voce supra egimus : quæ spatam cum mucrone et cuspide denotat. Somnerus ex Saxonico deducit scersæx, illud vero ex scearan, tondere, et sæx, cultrum, novacula. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 581. et 90.
P. Carpentier, 1766.
Rorico tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 15 :
Cultellos permaximos, quas vulgariter Scramsaxos corrupto vocabulo nominamus, etc.