« »
 
[]« Screo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 366c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCREO
SCREO, Screona, Screuna. Lex Salica tit. 14. § 1 :
Si tres homines ingenuam puellam de casa aut de Sereona rapuerint, etc.
Tit. 29. § 33 :
Si quis Screonam, qua clavem habet, effregerit, et aliquid furaverit, etc.
§ 35 :
Si vero Screonam, quæ sine clave est, effregerit.
Ubi monet Bignonius legi in Cod. Thuano Screuna. Lex Frisionum tit. 22 :
Qui Screonem effregerit.
Ex his emendare licet Capitulare de Villis cap. 49 :
Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est, de casis, pistis, et tuguriis id est Sereones et sepes bonas in circuitu habeant, et portas firmas, qualiter opera nostra bene peragere valeant.
Legendum enim Screones. Sed quid hæc vox sonet, non constat inter interpretes. Sicama in Lege Frisionum Screonem, scrinium esse censet : quo modo legitur in Lege Burgund. tit. 29. § 3. edit. Tilianæ et Lindenbrogii :
Effractores omnes, qui aut domos aut Scrinia expoliant, jubemus occidi.
At Pithœus ad Legem Salicam, hoc loco legit Screunias : aitque Escrenes etiamnum hodie rusticis Campanis dici cameras illas demersas in humum, multo insuper fimo oneratas, in quibus hyeme puellæ simul convenientes pervigilant ad mediam noctem ; eodem nomine vocantur Divionensibus rusticis ejusmodi pervigiliæ ; ut ex libro, quem Tabourot inscripsit, Ecraignes Dijonnoises, colligitur. Quod ex Taciti loco jam olim Germanis in usu fuisse collegit Hieronymus Bignonius. Addit Wendelinus Taxandris Scrane denotare tugurium opere subitario in metam acuminatum condendis frugibus vel fœno. At Screones ex Capitulari de Villis videntur fuisse, idem quod sepes, quibus rusticæ curtes clauduntur, quomodo Scrancke, vallum, septum, conseptum, vocant Teutones, apud Kilianum. Ut se res habeat, ex Salica Lege aliud esse a scrinio, et pro quodam ædificio usurpari satis patet. Vide Notas Eccardi ad Pactum Leg. Salicæ tit. 14. § 1. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 582. Neque aliud videtur
Scrua, in Capitulari de Ministerialibus Palatinis edito a Baluzio Capitul. tom. 1. col. 341. cap. 2 :
Ut Ratbertus actor per suum ministerium, id est, domos servorum nostrorum, tam in Aquis, quam in proximis villulis nostris ad Aquis pertinentibus, similem inquisitionem faciat : Petrus vero et Gunzo per Scruas et alias mansiones servorum nostrorum similiter faciant.
Pertz. Leg. tom. 1. pag. 158. actorum habet pro servorum hoc ultimo loco.