« »
 
[]« Scribæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 367a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRIBAE
SCRIBÆ, Iidem qui infra Scribones ; viri certe non vulgaris dignitatis, ut ex Canonibus Hibern. colligitur, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 6 :
Sanguis Episcopi vel excelsi Principis, vel Scribæ, qui ad terram effunditur, etc. Omnis qui ausus fuerit ea quæ sunt Regis, vel Episcopi, aut Scribæ furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens despicere, vii. ancillarum pretium reddat, aut vii. annis pœniteat cum Episcopo vel Scriba.
Ingulf. Histor. Croyl. fol. 514 :
Factus ibidem Scriba ejus (Guillelmi Bastardi) pro libito totam comitis curiam ad nonnullorum invidiam regebam, quosque volui humiliabam et quos volui exaltabam.
Notit. Placit. in Abbrev. Placit. pag. 82. ann. 13. Johann. reg. Angl. Northt. rot. 5 :
Henricus rex avus dedit... ecclesiam de Nessinton... sicut Leningus Scriptor regis unquam melius et honorabilius tenuit.
Vide Capellani 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scribæ, Notarii publici, tabelliones. Leges Liutprandi 90. (6, 37.) apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 68 :
De Scribis hoc prospeximus, ut qui chartam scripserit, sive ad Legem Langobardorum, quæ apertissima, et pene omnibus nota est, sive ad Legem Romanorum, non aliter faciant, nisi quomodo in illis Legibus continetur.
Adde ejusd. Liutpr. Leg. (4, 4.) 22. Capitul. 1. Caroli M. ann. 805. § 3. etc. Glossar. med. Græcit. col. 1400. voce Σϰρίϐας.