« Scribanus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 367b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRIBANUS
SCRIBANUS, Scriba navis, Italis Scrivano, nostris Escrivain : qui in
quaterno, seu capitulari, merces omnes, quibus onerata est navis,
naulum, quod Patroni debent habere a naulizantibus, victualia et alia ejusmodi
describit. Vide Statuta Venetor. lib. 6. cap. 68. et 75. Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 10.
pag. 63. cap. 15. 20. etc. Habuerunt etiam veteres Scribas suos nauticos, de quibus
Festus, Plautus, et Eustathius ad Odiss. 8. Vide Schefferum lib. 4. de Militia navali cap.
ult. extremo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pro
Scriba, Gall. Greffier, occurrit in Annal. Genuens. Caffari apud Murator.
tom. 6. col. 247 : Consulibus vero, audito consilio consiliatorum, palam coram consiliatoribus, Guillelmo de Columba publico Scribano præceperunt, ut librum a Caffaro compositum et notatum scriberet, et in communi Chartulario poneret.Statuta Astens. Collat. 5. cap. 3. fol. 20. v° :
Juro facere jurare Scribanos Communis ostendere universa scripta quæ habuerint, etc.Charta ann. 1320. ex Tabular. Massil. :
Et præpositus vester unus Scribanus, etc.