![[]](img/image.png)
«
Scrinium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 368a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRINIUM
SCRINIUM, apud Papiam,
quasi secretorium, vel scriptorum publicorum reconditio
. Gloss. Lat. Græc. :
Scrinium, χαρτοφυλάϰιον.
Scholiastes
Juliani Antecess. :
Quatuor Scrinia sunt, primum quod dicitur Libellorum : secundum
Memoriæ : tertium Dispositionum : quartum Epistolarum : unde et quatuor Antigrafei
sunt.... nam magistri.
Ubi quidam reponunt, seu
Scriniorum Magistri. De
hisce quatuor scriniis agunt passim Notitia utriusque Imperii, Cod. Theod. et Justin. et
Scriptores alii. Hinc
Scriniarius ab epistolis,
Scriniarius a libellis
, in antiquis Inscriptionibus, quas laudat Salmasius ad
Lampridii Alexandrum cap. 31.
◊ Præter scrinia ista Palatina, quæ
Augusta vocat
Symmachus lib. 4. Epist. 53.
Sacra
Sidonius carm. 5. erant
Scrinia
Magistratuum, de quibus in iisdem Codd. tit. de Numerariis, etc. ubi multa Cujacius,
et Jacobus Gotofredus commentantur.
Scriniarii, dicti, qui in hisce scriniis operam suam locabant, et
scriptorum vices
agebant. Papias :
Scriniarii, libellarii, cartularii publici.
Gloss. MS.
Reg. cod. 2062 :
Σϰρινιάριος, ύπογραφεύς
. Gloss. aliud cod.
396 :
Σϰρινιάριοι σϰηπτοφόροι, ἤως χαρτουϰλάριοι
.
Vide Veteres Gloss. verbor. Jur.
Labb. in hac voce, ibique notata.
Gloss. Lat. Gr.
Scriniarius, χαρτουλάριος
.
Scriniarius Curæ militaris
, apud Senatorem lib. 11. Epist. 24.
Scriniarius
actorum,
eodem lib. Epist. 22. Sed de Scriniariis vide Cujacium, Gothofredum, et
alios passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Erant
præterea Scrinia Ecclesiarum et Monasteriorum, in quibus reponebantur illa Instrumenta,
quæ ad Ecclesias seu Monasteria pertinebant, quomodo in regiis seu publicis illa, quæ
magis solemnia erant. Inter ecclesiastica scrinia celebre in primis est Romanæ Ecclesiæ
archivum, in quo, jussu Siricii, teste Anastasio, asservabantur Constitutiones Pontificum,
maxime contra hæreticos.
Chartarium Romanæ Ecclesiæ vocat Hieronymus in lib. 2.
adv. Rufinum. Scrinii Ravennatis Ecclesiæ meminit idem Anastasius in Nicolao Pontifice :
Cautiones et indiculos, qui soliti sunt ab Archiepiscopis Ravennatibus in Scrinio
fieri, more Felicis decessoris sui falsavit.
Adde Gesta Abbat. Fontanell. cap. 4.
8. et 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrineum, ut
Scrinium. Memor. Potestat. Regiens. ad ann. 1226. apud Murator. tom. 8.
col. 1105 :
Et etiam in ipso anno voluit comburi domus Communis, et plura Scrinea
fuerunt combusta cum scripturis quæ intus erant.
Scriniarii, in Ecclesia Romana duodecim erant, qui scrinia publica scripturarum curabant,
epistolas a Cancellario et Protoscriniario dictatas scribebant ; instrumenta, donationes
et reliqua hujusmodi conficiebant ; quorum primus seu
qui aliis præerat,
Primiscrinius dicebatur. Vide in hac voce.
Isidorus lib. 20. Orig. cap. 9 :
Scrinia sunt vasa, in quibus servantur libri vel
thesauri ; unde apud Romanos illi, qui libros sacros servant, Scriniarii nuncupantur.
Sergius Scrinarius
Ecclesiæ Romanæ, apud Anastasium in Constantino PP. pag. 65.
ubi alii codd. habent
Scriniator.
Benedictus
Scriniarius, in Charta ann. 729. apud Miræum tom. 1. pag. 129.
Petrus
Scriniarius,
in Placito ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2.
col. 502.
Zacharias Scriniarius,
in Bulla Marini PP. ex Tabul.
Solemniac. Nicolaus I. PP. Epist. 27 :
Hanc autem epistolam
ideo more solito scribi non fecimus, quia et Legatus vester sustinere non poterat, et ob
festa Paschalia Scriniarios nostros, eo quod debitis vacabant occupationibus, habere, ut
debuimus, non valuimus.
Vide Joannem Sarisber. Epist. 111.
Scriniarius
Ecclesiæ Ravennatis,
apud Anastasium in Stephano IV. PP. pag. 96. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 1. col.
675. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrinarius, ut
Scriniarius, in Bulla Urbani II. PP. ann. 1097. inter Instrum. tom. 6.
novæ Gall. Christ. col. 27 :
Scriptum per manum Petri Scrinarii sacri
palatii.
Occurrit præterea in Ord. Rom. Cencii Camer. apud Mabill. tom. 2. Musei
Ital. pag. 168. et seqq.
Nicolaus Scrinarius S. Romanæ Ecclesiæ, in Bulla Stephani
PP. ann. 896. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrinium,
Scrineum, Ærarium, thesaurus, fiscus Principis. Ekkehardus Junior de
Casib. S. Galli cap. 11 :
De Scriniis Regum sexaginta argenti librarum rata pondera
deferret.
Charta Humberti Episc. Gratianopol. ann. 1034. apud Mabill. tom. 4.
Annal. Bened. pag. 730 :
Mirum in modum deliberavi, et admodum delegi monasterium
fieri ex sanctæ sedis Scrinio, illudque pulchre confici ex ecclesiasticis rebus.
Oberti Stanconi Annal. Genuens. ad annum 1270. apud Murator. tom. 6. col. 551 :
Porro Rex Carolus naufragio afflictis afflictionem accumulans, extorsit ab
omnibus quidquid ex dicto exstitit naufragio recuperatum, post triduum dicens, quod ex
Regis Guilelmi constitutione et longa consuetudine hoc debebat suis Scriniis applicari.
Charta ann. 1184. ex parvo Reg. S.
Germ. Prat. fol. 37. r°. col. 2 :
Si quis tamen hoc donum meum infringere vel in
aliquo diminuere voluerit,.... in Scrinio regali mille marcas auri
persolvat.
Inde
Tanculfus sacrorum Scriniorum
prælatus, in Anonym. Vita Ludov. Pii cap. 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriniarium, Eadem notione, in Menoti Serm. fol. 15. v° :
Sic hodie thesaurarii orti a
paupere domo, filii parvi mercatoris, statim quod posuerunt pedem in Scriniario et manus
in pecunias, faciunt sicut de cera.
Scrinium, Feretrum, in quo reliquiæ sacræ reconduntur, nostris
Escrin. Honorius
Augustod. lib. 1. de Missa cap. 69 :
Arca testamenti a Sacerdotibus portabatur, et
Scrineum vel feretrum cum reliquiis a portitoribus portatur.
Cap. 70 :
Cum circa Monasterium Scrinium vel feretrum cum cantu et compulsatione ferimus,
quasi cum Arca Hierico, cum sono tubarum et clamore populi circuimus.
Adde cap.
73. Gervasius Dorobernensis de Cantuariensi Ecclesia :
Septem quoque Scrinia, auro
et argento cooperta, et multorum sanctorum reliquiis referta sustentabat.
Chronicon Casin. lib. 3. cap. 57 :
Scrinium argenteum super altare cum nigello
librarum 8. Scrinium eburneum magnum, etc.
Charta Joannis Archiep. Capuani ann.
1301 :
Scrinia duo coloris viridis pro Scapella. Arca vel Scrinium
reliquiarum,
apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de usu Ecclesiastico. Libellus de successoribus S. Hidulfi in Hist. Mediani
Monast. pag. 186 :
Quod venerabile S. præsulis Hidulfi corpus usque adillud
tempus ibidem arca saxea servabat, .... decrevit levare tumulo ac apparato locare in
Scrinio.
Et pag. 187 :
Tandem sacras
Reliquias nitido
involventes pallio, ligneo recondidere Scrinio.
Occurrit
præterea apud Harigerum Abbat. in Hist. Translat. Reliq. S. Landoaldi n. 13. Hugonem
Flaviniac. in Chronico pag. 82. etc. Willel.
Guiart de S. Ludovici cadavere :
En un Escrin fort et serré
Refurent ses os enserré.
Vide
Screo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrinium, Arca, arcula, Gallice
Coffre, olim
Escrin. Litteræ Johannis Franc.
Reg. ann. 1360. tom. 3. Ordinat. pag. 479 :
Nisi reperta fuerit dicta res in
Scrinio vel archa firmitatis, de quibus clavem deferat dominus vel domina domus.
Chron. Senoniense apud Acher. tom. 3. Spicil. pag. 332 :
Detulit enim quicquid
Episcopo abstulerat, saumarios, Scrinia in quibus episcopalia, oleum sacrum, chrisma, et
sandalia ferebantur.
MS. :
Si ot tous plains de fins besans,
Deux grans Escrins assez pesans.
et
de blanche Flore MS. :
J'ai Escrins a metre joiax,
J'ai boites de cuir a noiax.
MS. :
Un Escrin d'or prist Medea,
Voiant Jason le defferma, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrineum,
Scrineus, Eadem notione. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 26 :
Et Scrineis et archis tam magna sunt plurima, ut unum nequaquam, aut vix possint
duo robusti viri portare.
Occurrit etiam in Statutis Vercell. lib. 2. fol. 27.
v°. Computus ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 278 :
Item,
cuidam bastasio, qui portavit Scrineos de galea usque ad dominum quando erat apud
Isclam, gr. 111.
Ibid. pag. 279 :
Item, pro una barca quæ portavit duos
Scrineos domini de portu Olibani usque Nicziam, taren. 1. gran. x.
Pluries occurrit in Computo ann. 1379. ex Schedis Cl. V.
Lancelot. Vide
Scrignolus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scrinum, vel
Scrinus, Eodem significatu. Teloneum S. Bertini :
Navis cum
Scrinis sive seris et sine aliqua supellectili, 11. den.