« »
 
[]« Scriptura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 370c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRIPTURA
SCRIPTURA. Ut varia fuit apud antiquos materia, in qua olim excepta est Scriptura, ita et multiplex in usu fuit apud ipsos scribendi ratio. Quod ad Scripturam antiquiorum temporum spectat fuse prosecutus est in Diplomat. Mabillonius, quem hic exscribere non est animus. At variarum ab undecimo sæculo scriptionum nomina, quarum et specimina edidit Leonardus Wirstlin Monachus S. Udalrici, ex instituto nostro litterarum ordine hic referenda duximus post Bern. Pezium in Præfat. tom. 1. Anecd. pag. 35. qui ea eruit ex Cod. Udalricano cui titulus :
Proba centum Scripturarum diversarum una manu exaratarum.
  • Abscisa.
  • Abscisa Posterialis.
  • Alta Poeticalis.
  • Altana.
  • Altana semis Major.
  • Altana Minor.
  • Antiqua Crassana.
  • Antiqua Curtana brevis.
  • Antiqua Curvalis.
  • Antiqua Durana.
  • Antiqua Formata media.
  • Antiqua Formosalicana.
  • Antiqua Major.
  • Antiqua Polita.
  • Antiqua Prisca.
  • Antiqua Realicana.
  • Antiqua Serrata.
  • Antiqua Simpliciana.
  • Bifaricalis.
  • Bullicalis Minor.
  • Cardinalicana.
  • Cespalicana.
  • Clippalicana Galeata.
  • Clipalicana Major.
  • Codicalis Simplex.
  • Composterialis Major.
  • Composterialis Minor.
  • Cursiva Italicana.
  • Cursiva Litteralis.
  • Cursiva Rotundalis.
  • Curtana Flacca.
  • Curtana Prævissalica.
  • Curvalica Simplex.
  • Curvana Inæqualis.
  • Dilatana Media.
  • Eversalicana.
  • Eversalicana Media.
  • Eversalicana Minor.
  • Extensiva Inæqualis
  • Extensiva Inæquata
  • Flacana Antiqua.
  • Fractura Germanica
  • Gippalicana.
  • Globata Rotalis.
  • []
  • Grossana.
  • Imperatoricalis.
  • Inæqualicalis Variana media.
  • Inæqualicana.
  • Italicana Formata.
  • Italicana Notalis.
  • Litteralis Cursalica.
  • Litteralis Italicana.
  • Litteralis Simplex.
  • Macrana Alta.
  • Media Rotalis.
  • Mediana Serrata.
  • Mediana Utralis.
  • Neutralicalis.
  • Neutralicana.
  • Notula Codicalis.
  • Notula Codicalis Polita.
  • Notula Curtana.
  • Notula Formata.
  • Notula Formata Simplex.
  • Notula Poeticalis Media.
  • Notula Poeticalis Pressa.
  • Notula Semifracta.
  • Notula Semis Formata.
  • Notula Submissa.
  • Palliata Tensa.
  • Papalicana.
  • Pictoricalis Major.
  • Pictoricalis Minor.
  • Pillicana.
  • Poetica vera.
  • Poeticalis Cursiva.
  • Poeticalis Mediana.
  • Poeticana Serrata.
  • Polita Media.
  • Postericalis Serrata.
  • Prisca Caudalis Lata.
  • Prisca Pilicalis.
  • Regia Pullicalis.
  • Rotalis Cursiva.
  • Rotalis Globata.
  • Rotalis Minor.
  • Rotulana Curvalica.
  • Rotunda.
  • Rotundalis Alta Media.
  • Rotundalis Inæquata.
  • Saltana Postericalis
  • Semifractura.
  • Spissalica Postericalis.
  • Tenuissana.
  • Textus Italicus.
  • Textus Italicus Altus.
  • Textus Italicus Bifractus.
  • Vagalicana Extensiva.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Steganographiæ inferioris ævi rationem qui nosse voluerit, hujus non contemnendum specimen exhibet Martenius tom. 1. Anecd. col. 1553. quod consulere cuivis licet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura Divina dicti Libri SS. Patrum, in Vita Vener. Olberti Abbat. Gemblac. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 605 :
Plenariam vetus et novum Testamentum continentem in uno volumine transcripsit historiam ; et divinæ quidem Scripturæ plusquam centum congessit volumina, sæcularis vero disciplinæ libros quinquaginta.
P. Carpentier, 1766.
Interdum et nude Scripturæ appellantur. Vita B. Goberti tom. 4. Aug. pag. 394. col. 2 :
Hoc pius Gobertus fideliter credebat et devote, secundum illud Scripturæ : Divina operatio, si ratione comprehendatur, non est admirabilis ; nec fides habet meritum, cui humana ratio præbet fundamentum.
Quæ verba, ut observant docti Editores, non leguntur in Literis sacris, sed in homilia S. Gregorii super caput 20. Joannis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura Legalis. Charta ann. 933. inter Instr. tom. 6. novæ Gall. Christ. col. 127 :
Certum quidem et manifestum est, quia nobis injunxit.... Reginardus Episcopus.... ut nos simul in unum supra nominati elemosynarii, ut nos Scripturam Legalem faciamus ad canonicos S. Nazarii, sicuti et facimus, ac legitime manibus tradimus in regno Septimaniæ, in comitatu Biterrensi S. Petrum a Pullo cum suo terminio.
Infra Charta donationis vel traditionis dicitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura Reditoria, Charta quæ bona ab alio usurpata ad pristinum et legitimum possessorem rediisse testatur. Concil. Cabilon. ann. 915. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 71 :
Decreverunt, ut jam dicta villa Sanctiniacus ad antiquitatem suam, hoc est ad matricem ecclesiam S. Clementis reverteretur ;.... unde et hanc testimonii Scripturam quam reditoriam vocamus, sub hac ratione præfati Præsules Præceperunt facere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura, Charta, instrumentum, scheda. Summaria Privileg. Eccl. Rom. [] apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1233 :
Ita una Scriptura habens formam juramenti continens quod dictus Tancredus..... jurat fidelitatem B. Petro.... Item alia Scriptura continens, etc.
Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1226. apud Murator. tom. 8. col. 1105 :
Plura scrinea fuerunt combusta cum Scripturis quæ intus erant.
Conc. Tolet. XVII. inter Hispan. tom. 2. pag. 759 :
Presbyter dum diœcesim tenet, de his quæ emerit ab ecclesiæ nomine Scripturam faciat. Escripture,
eadem notione, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. pag. 21.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura, pro Chirographo, seu chirographi litteris, in l. unic. Cod. Theod. tit. 27. lib. 2. pro signo quo in subscribendo quis utitur, occurrit in Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1173. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 328 :
Ut autem omnia supra dicta firma vobis prædictis episcopo et canonicis ecclesiæ vestræ semper illibata serventur, Scripturæ nostræ et sigilli regii auctoritate et robore præcipimus communiri et nominis nostri caractere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura, pro Responsis aruspicum, in l. 1. ejusd. Cod. tit. 10. de Paganis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura, Scripta, seu litis instrumenta, nostris etiam Ecritures. Charta Ludovici X. Reg. Fr. ann. 1215. apud la Faille. Annal. Tolos. tom. 1. inter Instr. pag. 63 :
Cum super eo quod frequenter aliquem capi et incarcerari contingit, causa cognita innocentem seu inculpabilem reperiri, ac nihilominus retineri pro geolagio seu carceragio et Scriptura,....... concessimus quod nullus.... ad solvendum hujusmodi geolagium seu incarceramentum aut Scripturam ob hoc factam aliquatenus teneatur, nisi copiam de Scriptura illa petierit sibi dari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scriptura, Tabularium forense, Gall. Greffe. Statutum Caroli Johannis Franc. Reg. primog. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. pag. 180 :
Cum nuper et ultimo quibusdam propulsis motibus, ordinasse dicamur quod officia præpositurarum, Scripturarum, tabellionatus, que ad firmam tradi consueverunt, etc.
Vide supra Scribania.
P. Carpentier, 1766.
Escriptures vero vocantur Literarum typi, in Lit. natural. ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1321 :
Michiel Friburgier, Uldaric Quering et Martin Granetz natifz du pais d'Alemaigne,... sont venus demourer en nostre royaume puis aucun temps en ça, pour l'exercice de leurs ars et mestiers de faire livres de pluseurs manieres d'Escriptures en mosle et autrement, etc.